| Itaque non est contemnenda Graecorum structura; non | 2.8.5.1 |
| enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum | |
| discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro | |
| ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum | |
| alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem | 5 |
| firmas perficiunt virtutes. haec autem duobus generibus | |
| struuntur; ex his unum isodomum, alterum pseudisodo- | |
| mum appellatur. isodomum dicitur, cum omnia coria aequa | 6.1 |
| crassitudine fuerint structa; pseudisodomum, cum inpares | |
| et inaequales ordines coriorum diriguntur. ea utraque | |
| sunt ideo firma, primum quod ipsa caementa sunt spissa | |
| et solida proprietate neque de materia possunt exsugere | 5 |
| liquorem, sed conservant eam in suo umore ad summam | |
| vetustatem; ipsaque eorum cubilia primum plana et librata | |
| posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parie- | |
| tum crassitudine religata continent ad summam vetustatem. | |
| altera est quam ενπλεκτον appellant, qua etiam nostri | 7.1 |
| rustici utuntur. quorum frontes poliuntur, reliqua ita, uti | |
| sunt nata, cum materia conlocata alternis alligant coag- | |
| mentis. sed nostri celeritati studentes, erecta conlocantes | |
| frontibus serviunt et in medio farciunt fractis separatim | 5 |
| cum materia caementis. ita tres suscitantur in ea struc- | |
| tura crustae, duae frontium et una media farturae. Graeci | |
| vero non ita, sed plana conlocantes et longitudines eorum | |
| alternis in crassitudinem instruentes, non media farciunt, | |
| sed e suis frontatis perpetuam et unam crassitudinem | 10 |
| parietum consolidant. praeterea interponunt singulos crassi- | |
| tudine perpetua utraque parte frontatos, quos διατονους | |
| appellant, qui maxime religando confirmant parietum soli- | |
| ditatem. |