| Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadver- | 2.8.8.1 |
| tere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit | |
| rationem habere. non enim quae sunt e molli caemento | |
| subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate | |
| non ruinosae. itaque cum arbitri communium parietum | 5 |
| sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum | |
| ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum | |
| annorum singulorum deducunt octogesimas et ita—ex re- | |
| liqua summa <pro rata> parte reddi pro his parietibus— | |
| sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos lxxx | 10 |
| durare. de latericiis vero, dummodo ad perpendiculum sint | 9.1 |
| stantes, nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti | |
| esse semper aestimantur. itaque nonnullis civitatibus et | |
| publica opera et privatas domos etiam regias e latere | |
| structas licet videre: et primum Athenis murum, qui spec- | 5 |
| tat ad Hymettum montem et Pentelensem; item Patris | |
| in aede Iovis et Herculis latericias cellas, cum circa lapi- | |
| dea in aede epistylia sint et columnae; in Italia Arretio | |
| vetustum egregie factum murum. Trallibus domus regibus | |
| Attalicis facta, quae ad habitandum semper datur ei, qui | 10 |
| civitatis gerit sacerdotium. item Lacedaemone e quibus- | |
| dam parietibus etiam picturae excisae intersectis late- | |
| ribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad | |
| ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae. | |
| Croesi domus, quam Sardiani [civibus ad requiescendum | 10.1 |
| aetatis otio] seniorum collegio gerusiam dedicaverunt; item | |
| Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Pro- | |
| connensio marmore omnia haberet ornata, parietes habet | |
| latere structos, qui ad hoc tempus egregiam praestant fir- | 5 |
| mitatem ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluci- | |
| ditatem videantur habere. neque is rex ab inopia id fecit; | |
| infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat | |
| Cariae toti. acumen autem eius et sollertiam ad aedificia | 11.1 |
| paranda sic licet considerare. cum esset enim natus My- | |
| lasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter | |
| esse munitum, idoneum portum emporiumque utile, ibi | |
| sibi domum constituit. is autem locus est theatri cur- | 5 |
| vaturae similis. itaque in imo secundum portum forum | |
| est constitutum; per mediam autem altitudinis curvaturam | |
| praecinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua | |
| media Mausoleum ita egregiis operibus est factum, ut in | |
| septem spectaculis nominetur. in summa arce media Martis | 10 |
| fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu | |
| Leocharis factam. hanc autem statuam alii Leocharis, alii | |
| Timothei putant esse. in cornu autem summo dextro | |
| Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem. | |
| is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare | 12.1 |
| eos, qui ex eo biberint. sed haec opinio quare per orbem | |
| terrae falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere. | |
| non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua | |
| fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida | 5 |
| saporque egregius. cum autem Melas et Areuanias ab Argis | |
| et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, bar- | |
| baros Caras et Lelegas eiecerunt. hi autem ad montes | |
| fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia | |
| facientes crudeliter eos vastabant. postea de colonis unus | 10 |
| ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa | |
| tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos | |
| barbaros allectabat. ita singillatim decurrentes et ad coetus | |
| convenientes e duro feroque more commutati in Grae- | |
| corum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reduce- | 15 |
| bantur. ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed huma- | |
| nitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam | |
| est adepta. |