| Relinquitur nunc, quoniam ad explicationem moenium | 2.8.13.1 |
| eorum sum invectus, <ut> tota uti sunt definiam. quem- | |
| admodum enim in dextra parte fanum est Veneris et fons | |
| supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam | |
| rex Mausolus ad suam rationem conlocavit. conspicitur | 5 |
| enim ex ea ad dextram partem forum et portus moenium- | |
| que tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens | |
| portus, ita ut nemo possit, quid in eo geratur, aspicere | |
| nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus | |
| sine ullo sciente, quae opus essent, imperaret. itaque post | 14.1 |
| mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii | |
| indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, | |
| armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent. | |
| tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu | 5 |
| abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, | |
| reliquos autem cives in muro esse iussit. cum autem | |
| Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent, | |
| plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum | |
| tradituros. qui cum penetravissent intra murum relictis | 10 |
| navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pela- | |
| gum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in | |
| maiorem. expositis autem militibus classem Rhodiorum | |
| inanem abduxit in altum. ita Rhodii non habentes, quo | |
| se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati. | 15 |
| ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et re- | 15.1 |
| migibus inpositis Rhodum est profecta. Rhodii autem, | |
| cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes | |
| cives victores reverti hostes receperunt. tum Artemisia | |
| Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo | 5 |
| suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit, unam | |
| Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et ira figu- | |
| ravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem. id autem | |
| postea <tollere> Rhodii religione inpediti, quod nefas est | |
| tropaea dedicata removeri, circa eum locum aedificium | 10 |
| struxerunt et id electa Graia statione texerunt, ne qui | |
| posset aspicere, et id αβατον vocitari iusserunt. |