| Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint | 2.8.16.1 |
| latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus | |
| et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio | |
| aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto | |
| oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta | 5 |
| aedificia, dummodo recte sint tecta. sed id genus quid | |
| ita populo Romano in urbe fieri non oporteat, exponam, | |
| quaeque sunt eius rei causae et rationes, non praeter- | |
| mittam. leges publicae non patiuntur maiores crassitu- | 17.1 |
| dines quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri | |
| autem parietes, ne spatia angustiora fierent, eadem crassi- | |
| tudine conlocantur. latericii vero, nisi diplinthii aut tri- | |
| plinthii fuerint, sesquipedali crassitudine non possunt plus | 5 |
| quam unam sustinere contignationem. in ea autem maie- | |
| state urbis et civium infinita frequentia innumerabiles ha- | |
| bitationes opus est explicare. ergo cum recipere non pos- | |
| sint areae planatae tantam multitudinem ad habitandum | |
| in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa coegit | 10 |
| devenire. itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parie- | |
| tibus caementiciis altitudines extructae contignationibus | |
| crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates per- | |
| ficiunt despectationes. ergo moenibus e contignationibus | |
| areis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias | 15 |
| habet sine inpeditione habitationes. | |
| Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in urbe prop- | 18.1 |
| ter necessitatem angustiarum non patiuntur esse lateri- | |
| cios parietes, cum extra urbem opus erit his uti. <ut sint> | |
| sine vitiis ad vetustatem, sic erit faciendum. summis pa- | |
| rietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine | 5 |
| circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum. ita | |
| vitari poterunt quae solent in his fieri vitia; cum enim in | |
| tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua | |
| possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica | |
| testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet | 10 |
| extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit inte- | |
| gras parietum latericiorum structuras. de ipsa autem testa, | 19.1 |
| si sit optima seu vitiosa ad structuram, statim nemo po- | |
| test iudicare, quod in tempestatibus et aestate in tecto | |
| cum est conlocata, tunc, si est firma, probatur; namque | |
| quae non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi | 5 |
| se ostendet esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. ergo | |
| quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in | |
| structura oneri ferendo esse firma. quare maxime ex ve- | |
| teribus tegulis tecta <et ex vetere testa> structi parietes | |
| firmitatem poterunt habere. | 10 |