| Craticii vero velim quidem ne inventi essent; quantum | 2.8.20.1 |
| enim celeritate et loci laxamento prosunt, tanto maiori et | |
| communi sunt calamitati, quod ad incendia uti faces sunt | |
| parati. itaque satius esse videtur inpensa testaceorum in | |
| sumptu, quam compendio craticiorum esse in periculo. | 5 |
| etiamque in tectoriis operibus rimas hi faciunt arrec- | |
| tariorum et transversariorum dispositione. cum enim li- | |
| nuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo | |
| contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum so- | |
| liditatem. sed quoniam nonnullos celeritas aut inopia aut | 10 |
| in pendenti loco dissaeptio cogit, sic erit faciundum. so- | |
| lum substruatur [aliae], ut sit intactum ab rudere et pa- | |
| vimento; obruta enim in his cum sunt, vetustate marcida | |
| fiunt; deinde subsidentia proclinantur et disrumpunt spe- | |
| ciem tectoriorum. | 15 |
| De parietibus et apparitione generatim materiae eorum, | |
| quibus sint virtutibus et vitiis, quemadmodum potui, ex- | |
| posui; de contignationibus autem et copiis earum, quibus | |
| comparentur, ut ad vetustatem non sint infirmae, uti na- | |
| tura rerum monstrat, explicabo. | 20 |
| Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus, | 9.1.1 |
| quod erit antequam flare incipiat favonius. vere enim | |
| omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprie- | |
| tatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fruc- | |
| tus. cum ergo inanes et tumidae temporum necessitate | 5 |
| eorum fuerint, vanae fiunt et raritatibus inbecillae; uti | |
| etiam corpora muliebria, cum conceperint fetus, a partu | |
| non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt | |
| praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore prae- | |
| seminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit | 10 |
| alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem | |
| partus, eo minus patitur esse solidum id ipsum, ex quo | |
| procreatur. itaque edito fetu, quod prius in aliud genus | |
| incrementi detrahebatur, cum disparatione procreationis est | |
| liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipiens lam- | 15 |
| bendo sucum etiam solidescit et redit in pristinam naturae | |
| firmitatem. eadem ratione autumnali tempore maturitate | 2.1 |
| fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudi- | |
| ces arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in | |
| antiquam soliditatem. at vero aeris hiberni vis comprimit | |
| et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus. | 5 |
| ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, | |
| caeditur materies, erit tempestiva. caedi autem ita opor- | 3.1 |
| tet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, | |
| et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus. ita | |
| qui inest in his inutilis liquor effluens per torulum non pa- | |
| tietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequali- | 5 |
| tatem. tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, | |
| deiciatur et ita erit optima in usu. hoc autem ita esse | 4.1 |
| licet animum advertere etiam de arbustis. ea enim cum | |
| suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, pro- | |
| fundunt e medullis quem habent in se superantem et vi- | |
| tiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt | 5 |
| in se diuturnitatem. qui autem non habent ex arboribus | |
| exitus umores, intra concrescentes putrescunt et efficiunt | |
| inanes eas <et> vitiosas. ergo si stantes et vivae sicce- | |
| scendo non senescunt, sine dubio, cum eae ad materiam dei- | |
| ciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt | 10 |
| magnas in aedificiis ad vetustatem utilitates. |