| Hae autem inter se discrepantes et dissimiles habent vir- | 2.9.5.1 |
| tutes, uti robur, ulmus, populus, cupressus, abies ceteraque, | |
| quae maxime in aedificiis sunt idonea. namque non potest | |
| id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec ce- | |
| tera easdem habent inter se natura rerum similitates, sed | 5 |
| singula genera principiorum proprietatibus comparata alios | |
| alii generis praestant in operibus effectus. et primum abies | 6.1 |
| aeris habens plurimum et ignis minimumque umoris et | |
| terreni, levioribus rerum natura e potestatibus comparata | |
| non est ponderosa. itaque rigore naturali contenta non | |
| cito flectitur ab onere, sed directa permanet in conti- | 5 |
| gnatione. sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat | |
| et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter | |
| accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, | |
| ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se | |
| mittit flammam. ex ea autem, aut nequam est excisa, quae | 7.1 |
| pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximi- | |
| tate umorem enodis et liquida efficitur; quae vero est | |
| superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos | |
| ramis, praecisa alte circiter pedes xx et perdolata propter | 5 |
| nodationis duritiem dicitur esse fusterna. ima autem, cum | |
| excisa quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem ar- | |
| bore ad intestina opera comparatur et <ab> infima fuster- | |
| na sappinea vocatur. contra vero quercus terrenis prin- | 8.1 |
| cipiorum satietatibus abundans parumque habens umoris | |
| et aeris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infi- | |
| nitam habet aeternitatem. ex eo cum tangitur umore, non | |
| habens foraminum raritates propter spissitatem non potest | 5 |
| in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit | |
| et torquetur et efficit, in quibus est operibus, ea rimosa. | |
| aesculus vero, quod est omnibus principiis temperata, ha- | 9.1 |
| bet in aedificiis magnas utilitates; sed ea, cum in umore | |
| conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem eiecto | |
| aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur. cerrus, | |
| [quercus] fagus, quod pariter habent mixtionem umoris et | 5 |
| ignis et terreni, aeris plurimum, per huius raritates umores | |
| penitus recipiendo celeriter marcescunt. populus alba et | |
| nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, | |
| propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam | |
| praestant tractabilitatem. vitex ignis et aeris habendo sa- | 10 |
| tietatem, umoris temperate, parum autem terreni habens | |
| leviore temperatura comparata egregiam habere videtur | |
| in usu rigiditatem. alnus autem, quae proxima fluminum | 10.1 |
| ripis procreatur et minime materies utilis videtur, habet | |
| in se egregias rationes. etenim <est> aere et igni plurimo | |
| temperata, non multum terreno, umore paulo. itaque in | |
| palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationi- | 5 |
| bus crebre fixa, recipiens in se quod minus habet in cor- | |
| pore liquoris, permanet inmortalis ad aeternitatem et sus- | |
| tinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat. | |
| ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, | |
| ea in umore obruta permanet ad diuturnitatem. est autem | 11.1 |
| maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera | |
| et publica et privata sub fundamentis eius generis habeant | |
| palos. ulmus vero et fraxinus maximos habent umores mi- | |
| nimumque aeris et ignis, terreni temperate. <ea e> mix- | 5 |
| tione comparatae, sunt in operibus, cum fabricantur, len- | |
| tae et ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter | |
| pandant; simul autem vetustate sunt aridae factae aut in | |
| agro perfecto qui est eis liquor stantes emoriuntur, fiunt | |
| duriores et in commissuris et coagmentationibus ab lenti- | 10 |
| tudine firmas recipiunt catenationes. item carpinus, quod | 12.1 |
| est minima ignis et terreni mixtione, aeris autem et umo- | |
| ris summa continetur temperatura, non est fragilis, sed | |
| habet utilissimam tractabilitatem. itaque Graeci, quod ex | |
| ea materia iuga iumentis comparant, quod apud eos iuga | 5 |
| ζυγα vocitantur, item ζυγιαν eam appellant. non minus | |
| est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes | |
| umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, | |
| propter umoris satietatem in operibus solent esse pandae, | |
| sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod is liquor, | 10 |
| qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum sa- | |
| porem, qui propter acritudinem non patitur penetrare ca- | |
| riem neque eas bestiolas, quae sunt nocentes. ideoque quae | |
| ex his generibus opera constituuntur, permanent ad aeter- | |
| nam diuturnitatem. item cedrus et iuniperus easdem ha- | 13.1 |
| bent virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu | |
| <et> pinu resina, ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, | |
| nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti etiam libri, | |
| a tineis et carie non laeduntur. arboris autem eius sunt | 5 |
| similes cupresseae foliaturae; materies vena directa. Ephesi | |
| in aede simulacrum Dianae ex ea, lacunaria et ibi et in | |
| ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt facta. | |
| nascuntur autem eae arbores maxime Cretae et Africae | |
| et nonnullis Syriae regionibus. larix vero, qui non est | 14.1 |
| notus nisi îs municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis | |
| Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehe- | |
| menti amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam | |
| flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ar- | 5 |
| dere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis | |
| lignis uratur; nec tamen tunc flammam recipit nec car- | |
| bonem remittit, sed longo spatio tarde comburitur. <nam- | |
| que ea materies,> quod est minima ignis et aeris e prin- | |
| cipiis temperatura, umore autem et terreno est spisse | 10 |
| solidata, non habet spatia foraminum, qua possit ignis | |
| penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab eo sibi cito | |
| noceri, propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed | |
| cum portatur, aut in navibus aut supra abiegnas rates | |
| conlocatur. | 15 |