| Ea autem materies quemadmodum sit inventa, est causa | 2.9.15.1 |
| cognoscere. divus Caesar cum exercitum habuisset circa | |
| Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus, | |
| ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Lari- | |
| gnum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi | 5 |
| noluerunt imperio parere. itaque imperator copias iussit | |
| admoveri. erat autem ante eius castelli portam turris ex | |
| hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se | |
| composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus | |
| accedentes repellere. tunc vero cum animadversum est alia | 10 |
| eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a | |
| muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex | |
| virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem acce- | |
| dentes mittere. itaque celeriter milites congesserunt. post- | 16.1 |
| eaquam flamma circa illam materiam virgas comprehen- | |
| disset, ad caelum sublata effecit opinionem, uti videretur | |
| iam tota moles concidisse. cum autem ea per se extincta | |
| esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Cae- | 5 |
| sar iussit extra telorum missionem eos circumvallari. ita- | |
| que timore coacti oppidani cum se dedidissent, quaesitum, | |
| unde essent ea ligna, quae ab igni non laederentur. tunc | |
| ei demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis | |
| maximae sunt copiae. et ideo id castellum Larignum, | 10 |
| item materies larigna est appellata. haec autem per Pa- | |
| dum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri, Pisauri, | |
| Anconae reliquisque, quae sunt in ea regione, municipiis | |
| praebetur. cuius materies si esset facultas adportationibus | |
| ad urbem, maximae haberentur in aedificiis utilitates, et | 15 |
| si non in omne, certe tabulae in subgrundiis circum insulas | |
| si essent ex ea conlocatae, ab traiectionis incendiorum ae- | |
| dificia periculo liberarentur, quod eae neque flammam nec | |
| carbonem possunt recipere nec facere per se. sunt autem | 17.1 |
| eae arbores foliis similibus pini; materies earum prolixa, | |
| tractabilis ad intestinum opus non minus quam sappinea, | |
| habetque resinam liquidam mellis Attici colore, quae etiam | |
| medetur pthisicis. | 5 |