| De singulis generibus, quibus proprietatibus e natura | 2.9.17.6 |
| rerum videantur esse comparatae quibusque procreantur | |
| rationibus, exposui. insequitur animadversio, quid ita quae | |
| in urbe supernas dicitur abies, deterior est, quae infernas, | |
| egregios in aedificiis ad diuturnitatem praestat usus, et de | 10 |
| his rebus, quemadmodum videantur e locorum proprieta- | |
| tibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus | |
| apertiora, exponere. montis Appennini primae radices ab | 10.1.1 |
| Tyrrenico mari inter Alpis et extremas Etruriae regiones | |
| oriuntur. eius vero montis iugum se circumagens et media | |
| curvatura prope tangens oras maris Hadriani pertingit cir- | |
| cumitionibus contra fretum. itaque citerior eius curvatura, | 5 |
| quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones, apricis | |
| est potestatibus; namque impetus habet perpetuos ad solis | |
| cursum. ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, | |
| septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis | |
| perpetuitatibus. itaque quae in ea parte nascuntur arbores, | 10 |
| umida potestate nutritae non solum ipsae augentur am- | |
| plissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris | |
| copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur. | |
| cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, | |
| venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem | 15 |
| fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt | |
| habere diuturnitatem. quae autem ad solis cursum spectanti- | 2.1 |
| bus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates | |
| siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra | |
| lambendo sed etiam ex arboribus educit umores. itaque, | |
| quae sunt in apricis regionibus, spissis venarum crebritati- | 5 |
| bus solidatae raritatemque non habentes ex umore, cum in | |
| materiem perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetu- | |
| statem. ideo infernates, quod ex apricis locis adportantur, | |
| meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus ad- | |
| vehuntur. | 10 |