| Quantum animo considerare potui, de copiis, quae sunt | 2.10.3.1 |
| necessariae in aedificiorum comparationibus, et quibus tem- | |
| peraturis e rerum natura principiorum habere videantur | |
| mixtionem quaeque insunt in singulis generibus virtutes | |
| et vitia, uti non sint ignota aedificantibus, exposui. ita, | 5 |
| qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, | |
| erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere | |
| poterunt in operibus. ergo quoniam de apparitionibus est | |
| explicatum, in ceteris voluminibus de ipsis aedificiis ex- | |
| ponetur; et primum de deorum inmortalium aedibus sacris | 10 |
| et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat, | |
| insequenti perscribam. |