| LIBER TERTIUS | |
| Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum | 3.pr.1.1 |
| Pythiae responsis est professus. is autem memoratur pru- | |
| denter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora | |
| fenestrata et aperta esse, uti non occultos haberent sensus | |
| sed patentes ad considerandum. utinam vero rerum natura | 5 |
| sententiam eius secuta explicata et apparentia ea consti- | |
| tuisset! si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia ani- | |
| morum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum | |
| scientiae sub oculorum consideratione subiectae non in- | |
| certis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus | 10 |
| auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices | |
| pellicerent sua prudentia, <qui, etiam>si non pecunia sint | |
| copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut | |
| etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro | |
| industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, | 15 |
| quod profitentur scire, id crederetur. igitur quoniam haec | |
| non ita, sed uti natura rerum voluit, sunt constituta, non | |
| efficitur, ut possint homines obscuratis sub pectoribus in- | |
| geniis scientias artificiorum penitus latentes, quemadmo- | |
| dum sint, iudicare. maxime autem id animadvertere possu- | 2.1 |
| mus ab antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui | |
| dignitatis notas et commendationis gratiam habuerunt, | |
| aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti | |
| Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus ceterique, qui nobili- | 5 |
| tatem ex arte sunt consecuti. namque ut civitatibus magnis | |
| aut regibus aut civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt | |
| adepti. at qui non minore studio et ingenio sollertiaque | |
| fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus | |
| egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt | 10 |
| adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia | |
| sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, | |
| Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, | |
| Boedas Byzantius etiamque alii plures. non minus item | |
| pictores, uti Aristomenes Thasius, Polycles et Androcydes | 15 |
| <Cyzice>ni, Theo Magnes ceterique, quos neque industria | |
| neque artis studium neque sollertia defecit, sed aut rei | |
| familiaris exiguitas aut inbecillitas fortunae seu in ambi- | |
| tione certationis contrariorum superatio obstitit eorum | |
| dignitati. nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam | 3.1 |
| artis virtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum | |
| etiam saepe eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis | |
| falsam probationem. ergo, uti Socrati placuit, si ita sensus | |
| et sententiae scientiaeque disciplinis auctae perspicuae et | 5 |
| perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio valeret, sed | |
| si qui veris certisque laboribus doctrinarum pervenissent | |
| ad scientiam summam, eis ultro opera traderentur. quoniam | |
| autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, | |
| ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam | 10 |
| doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum | |
| indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam | |
| nostrae scientiae virtutem. |