| Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas | 3.pr.4.1 |
| habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auc- | |
| tum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum | |
| oporteat eum esse peritum, rationesque summae architec- | |
| turae partitione distribui finitionibusque terminavi. deinde, | 5 |
| quod erat primum et necessarium, de moenibus, quemad- | |
| modum eligantur loci salubres, ratiocinationibus explicui, | |
| ventique qui sint et e quibus <regionibus> singuli spirant, | |
| deformationibus grammicis ostendi, platearumque et vico- | |
| rum uti emendate fiant distributiones in moenibus, docui | 10 |
| et ita finitionem primo volumine constitui. item in secundo | |
| de materia, quas habeat in operibus utilitates et quibus | |
| virtutibus e natura rerum est comparata, peregi. nunc in | |
| tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam et, uti | |
| oportet, perscriptas exponam. | 15 |
| Aedium compositio constat ex symmetria, cuius ratio- | 1.1.1 |
| nem diligentissime architecti tenere debent. ea autem pari- | |
| tur a proportione, quae graece αναλογια dicitur. proportio | |
| est ratae partis membrorum in omni opere totiusque com- | |
| modulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. namque | 5 |
| non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione ratio- | |
| nem habere compositionis, nisi uti hominis bene figurati | |
| membrorum habuerit exactam rationem. corpus enim homi- | 2.1 |
| nis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem | |
| summam et radices imas capilli esset decimae partis, item | |
| manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum | |
| tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae, | 5 |
| cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices | |
| capillorum sextae, <a medio pectore> ad summum verticem | |
| quartae. ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo | |
| mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem me- | |
| diûm superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices | 10 |
| capilli frons efficitur item tertiae partis. pes vero altitu- | |
| dinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae. | |
| reliqua quoque membra suas habent commensus propor- | |
| tiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles | |
| usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti. similiter vero | 3.1 |
| sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis | |
| summam ex partibus singulis convenientissimum debent | |
| habere commensus responsum. item corporis centrum me- | |
| dium naturaliter est umbilicus. namque si homo conlocatus | 5 |
| fuerit supinus manibus et pedibus pansis circinique conlo- | |
| catum centrum in umbilico eius, circumagendo rotunda- | |
| tionem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangen- | |
| tur. non minus quemadmodum schema rotundationis in | |
| corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur. | 10 |
| nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque | |
| mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem | |
| latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam | |
| sunt quadratae. ergo si ita natura composuit corpus hominis, | 4.1 |
| uti proportionibus membra ad summam figurationem eius | |
| respondeant, cum causa constituisse videntur antiqui, ut | |
| etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum | |
| ad universam figurae speciem habeant commensus exactio- | 5 |
| nem. igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, | |
| maxime in aedibus deorum, <quod eorum> operum et laudes | |
| et culpae aeternae solent permanere. |