| De calce et harena, quibus varietatibus sint et quas | 2.7.1.1 |
| habeant virtutes, dixi. sequitur ordo de lapidicinis ex- | |
| plicare, de quibus et quadrata saxa et caementorum ad | |
| aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec autem | |
| inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt | 5 |
| enim aliae molles, uti sunt circa urbem Rubrae, Pallenses, | |
| Fidenates, Albanae; aliae temperatae, uti Tiburtinae, Ami- | |
| terninae, Soractinae et quae sunt his generibus; nonnullae | |
| durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera plura, uti in | |
| Campania rubrûm et nigrûm tofûm, in Umbria et Piceno | 10 |
| et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lig- | |
| num secatur. sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc | 2.1 |
| habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta, in | |
| opere faciliter tractantur. et si sunt in locis tectis, sus- | |
| tineant laborem, si autem in apertis et patentibus, geli- | |
| cidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur. item | 5 |
| secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt | |
| neque perferunt aestus. Tiburtina vero et quae eodem | |
| genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempe- | |
| statibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simul- | |
| que sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod | 10 |
| temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum | |
| habent terreni, sed aeris plurimum et ignis. igitur cum et | |
| umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis, | |
| tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus insequens | |
| interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a | 15 |
| suis ardentia corporibus <carbonibus> similia. sunt vero | 3.1 |
| item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, | |
| quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, | |
| quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, | |
| item praefectura Statonensi. haec autem habent in- | 5 |
| finitas virtutes; neque enim his gelicidiorum tempestas | |
| neque ignis tactus potest nocere, sed est firma et ad | |
| vetustatem ideo permanens, quod parum habet e naturae | |
| mixtione aeris et ignis, umoris autem temperate plurimum- | |
| que terreni. ita spissis comparationibus solidata neque ab | 10 |
| tempestatibus neque ab ignis vehementia nocetur. id autem | 4.1 |
| maxime iudicare licet e monumentis, quae sunt circa muni- | |
| cipium Ferenti ex his facta lapidicinis. namque habent et | |
| statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque | |
| et acanthos eleganter scalptos; quae, cum sint vetusta, sic | 5 |
| apparent recentia, uti si sint modo facta. non minus etiam | |
| fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis com- | |
| paratis habent ex his ad aes fundendum maximas utilitates. | |
| quae si prope urbem essent, dignum esset, ut ex his offi- | |
| cinis omnia opera perficerentur. cum ergo propter propin- | 5.1 |
| quitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallen- | |
| sibus et quae sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit | |
| sine vitiis perficere, ita erit praeparandum. cum aedifi- | |
| candum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed aestate | 5 |
| eximantur et iacentia permaneant in locis patentibus. quae | |
| autem eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea | |
| in fundamenta coiciantur; cetera, quae non erunt vitiata, | |
| ab natura rerum probata durare poterunt supra terram | |
| aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt ob- | 10 |
| servanda, sed etiam in caementiciis structuris. |