Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopte- 4.8.1.1
roe sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe
dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascen-
sum ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatam
columnae constituuntur tam altae, quanta ab extremis 5
parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis
suae cum capitulis et spiris decumae partis. epistylium
altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorum et
reliqua, quae insuper inponuntur, ita uti in iii volumine
de symmetriis scripsi. 10
  Sin autem peripteros ea aedes constituetur, duo gra- 2.1
dus et stylobata ab imo constituantur. deinde cellae pa-
ries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem
latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus
relinquatur; eaque cella tantam habeat diametrum praeter 5
parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna.
supra stylobatam columnae circum cellam isdem symmetriis,
quae <supra scriptae sunt,> disponantur. in medio tecti ra- 3.1
tio ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit
futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter florem; flos au-
tem tantam habeat magnitudinem, quantam habuerit co-
lumnae capitulum, praeter pyramidem. reliqua, uti supra 5
scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda
videntur.
  Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem sym- 4.1
metriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes,
uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos
Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis
dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere 5
primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce
et in Attica Sunio Palladis Minervae. earum non aliae
sed eaedem sunt proportiones. cellae enim longitudinibus
duplices sunt ad latitudines uti reliquae; ex îs omnia, quae
solent esse in frontibus, ad latera sunt translata. nonnulli 5.1
etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dis-
positiones transferunt in corinthiorum et ionicorum ope-
rum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt
antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas 5
conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum
communem ratiocinationem. alii vero removentes parietes 6.1
aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis
sublati efficiunt amplum laxamentum cellae; reliqua autem
proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud
genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum pro- 5
creavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum
convertuntur. non enim omnibus diis isdem rationibus
aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum
religionum habet effectus.