| Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum | 5.9.1.1 |
| imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, | |
| quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant | |
| ad comparandum. uti sunt porticus Pompeianae, itemque | |
| Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et | 5 |
| exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themi- | |
| stocles columnis lapideis dispositis navium malis et an- | |
| temnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam in- | |
| censum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit); | |
| Smyrnae Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte | 10 |
| est scaenae supra stadium; ceterisque civitatibus, quae | |
| diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt | |
| porticus et ambulationes. quae videntur ita oportere con- | 2.1 |
| locari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas | |
| doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modu- | |
| lationis perfectas. latitudines autem earum ita oportere | |
| fieri videntur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exterio- | 5 |
| ris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte colum- | |
| narum extremarum ad medias et a medianis ad parietes, | |
| qui circumcludunt porticus ambulationes. medianae autem | |
| columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed | |
| aut ionico aut corinthio genere deformentur. columnarum | 3.1 |
| autem proportiones et symmetriae non erunt isdem ra- | |
| tionibus, quibus in aedibus sacris scripsi; aliam enim in | |
| deorum templis debent habere gravitatem, aliam in por- | |
| ticibus et ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici | 5 |
| generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines | |
| cum capitulis in partes xv. ex eis partibus una constitua- | |
| tur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis | |
| erit explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum | |
| modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia | 10 |
| parte; altitudo columnae praeter capitulum xiiii modulo- | |
| rum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum | |
| duorum et moduli sextae partis. ceteri operis modula- | |
| tiones, uti in aedibus sacris in libro iiii scriptum est, ita | |
| perficiantur. sin autem ionicae columnae fient, scapus | 4.1 |
| praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem | |
| dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; <spira> | |
| cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli | |
| ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si | 5 |
| corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm | |
| autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita | |
| habeant rationem. stylobatisque adiectio quae fit per | |
| scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est | |
| in libro tertio, sumatur. epistylia, coronae ceteraque om- | 10 |
| nia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum su- | |
| periorum explicentur. |