Abdicatus patrem liberans
|
|
Addictus feneratori serviat. Abdicatus de bonis paternis nihil
|
14.1
|
habeat. Libertorum bona ad patronos pertineant. Quidam ex
|
|
duobus liberis alterum abdicavit. <abdicatus> addictum postea
|
|
creditori patrem redemit et manumisit. quo mortuo ambigunt
|
|
de bonis abdicatus iure patroni et filius, qui in familia perman-
|
5
|
sit.
|
|
Equidem nec avarum me fuisse nec impium docui, nam et re-
|
|
demi patrem et manumisi. "Abdicatus es" inquit. en quem
|
|
putes doluisse casum meum! Filius dicit beneficio parentis se
|
|
esse nutritum, eius indulgentia libertatem civitatemque sorti-
|
10
|
tum; at haec ipsa patronus liberto suo contulit, quae filius a
|
|
parente percepit. proinde beneficium hereditatis filio datur,
|
|
patrono redditur. Addictus numquam sperat libertatem; negli-
|
|
genter enim et contumaciter servit, qui servire non novit. Quid
|
|
mihi abdicatorum obicis legem? ego si quasi filius experirer,
|
15
|
merito ut abdicatus expellerer; utor patroni actione, non filii.
|
|
Quid enim, si non esset manumissus? peculium servi mei pe-
|
|
teres? specta defuncti condicionem, quae fuit mortis tempore,
|
|
non quae aliquando praecessit. Sistitur venalis pater; non festi-
|
|
nat hic bonus filius? non denique metuit, ne illum redimat
|
20
|
abdicatus? filius incolumi dignitate non potuit explicare
|
|
quantum abdicatus explicuit? Quotiens se pater paenitere con-
|
|
fessus est, quotiens de huius impietate conquestus! utinam
|
|
licuisset addicto exercere ius patrium! esset hic abdicatus, hic
|
|
filius. Bona ipsa meo sunt labore quaesita; unde senex testari
|
25
|
noluit, ne mihi quasi suum relinqueret, quod meum sciret. tu
|
|
illud prius consumpsisti patrimonium, illud amplum, illud
|
|
quod <d>uobus parabatur heredibus. ego postulo tenue, liber-
|
|
tinum, quod vix sufficit ipsius funeri. hic enim quando sepeliet
|
|
iacentem, qui noluit redimere venalem?
|
30
|