III.i
|
|
Palaestrio Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
|
596
|
sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient
|
|
concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco,
|
|
unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
|
|
nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,
|
600
|
neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
|
|
[nam bene <consultum> consilium surripitur saepissime,
|
|
si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.]
|
|
quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,
|
|
tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,
|
605
|
atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
|
|
sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
|
|
nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
|
|
sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
|
|
evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.
|
610
|
Periplectomenvs Ecce nos tibi oboedientes. Pal. Facilest imperium in bonis.
|
|
sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus,
|
|
gerimus rem? Per. Magis nón potest esse ad rem utibile. Pal. Immo *
|
|
quid tibi, Pleusicles? Plevsicles Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?
|
|
quis homo sit magis meus quam tu es? Pal. Loquere lepide et commode.
|
615
|
Per. Pol ita decet hunc facere. Pl. At hoc me facinus miserum macerat
|
|
meumque cor corpusque cruciat. Per. Quid id est quod cruciat? cedo.
|
|
Plevs. Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia
|
|
obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
|
|
ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia
|
620
|
mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
|
|
quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
|
|
eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.
|
|
Pal. Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
|
|
nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.
|
625
|
Plevs. Hancine aetatem exercere <mei> me amoris gratia?
|
|
Per. Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
|
|
tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
|
|
nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
|
|
clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
|
630
|
Pal. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
|
|
inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
|
|
Plevs. Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
|
|
nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
|
|
Per. Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam
|
635
|
comitatem erga te amantem. Plevs. Quid opus nota noscere?
|
|
Per. Vt apud <te> exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;
|
|
nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
|
|
et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore,
|
639-640
|
neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
|
641
|
vel cavillator facetus vel conviva commodus
|
|
item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
|
|
incommoditate abstinere me apud convivas commodo
|
|
commemini et meae orationis iustam partem persequi
|
645
|
et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
|
|
minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
|
|
post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
|
|
Pal. O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
|
|
atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
|
650
|
Per. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
|
|
neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio,
|
|
neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
|
|
neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
|
|
si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
|
655
|
Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
|
|
Pal. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet;
|
|
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
|
|
Plevs. At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum
|
|
lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.
|
660
|
Per. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
|
|
ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
|
|
opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
|
|
opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
|
|
liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.
|
665
|
vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
|
|
pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
|
|
tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
|
|
Pal. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
|
|
Plevs. Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia,
|
670
|
tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
|
|
at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. Per. Morus es.
|
|
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
|
|
in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
|
|
et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
|
675
|
deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
|
|
es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
|
|
liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.
|
|
nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
|
|
licuit uxorem dotatam genere summo ducere;
|
680
|
sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
|
|
Pal. Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
|
|
Per. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
|
|
Pal. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
|
|
Per. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium
|
685
|
ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
|
|
quae mihi numquam hoc dicat 'eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
|
|
malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
|
|
ne algeas hac hieme' (hoc numquam verbum ex uxore audias),
|
|
verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,
|
690
|
dicat 'da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
|
|
da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus
|
|
praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
|
|
flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
|
|
tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
|
695
|
iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
|
|
tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
|
|
quid? nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?'
|
|
haec atque horum similia alia damna multa mulierum
|
|
me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
|
700
|
Pal. Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
|
|
libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
|
|
Plevs. At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
|
|
liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
|
|
Per. Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
|
705
|
nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
|
|
mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.
|
|
[ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.]
|
|
prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
|
|
[eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.]
|
710
|
sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
|
|
abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
|
|
ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.
|
|
illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
|
|
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
|
715
|
Pal. Nimis bona ratione nimiumque ad te <te> et tuam vitam habes:
|
|
et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
|
|
Per. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
|
|
continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris,
|
719-720
|
censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
|
721
|
metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
|
|
Pal. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
|
|
qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
|
|
Plevs. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
|
725
|
deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
|
|
sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
|
|
quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
|
|
quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
|
|
itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
|
730
|
qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
|
|
qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
|
|
si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
|
|
et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
|
|
quí homines probi essent, esset is annona vilior.
|
735
|
Per. Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
|
|
quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
|
|
nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
|
|
meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
|
|
Plevs. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
|
740
|
nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest,
|
|
quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
|
|
verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
|
|
tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
|
|
Per. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
|
745
|
hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
|
|
si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
|
|
tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
|
|
nunc, quod occepi, opsonatum pergam. Plevs. Si certumst tibi,
|
|
commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
|
750
|
Per. Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
|
|
[nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
|
|
nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
|
|
'quid opus fuit hoc, <hospes>, sumptu tanto nostra gratia?
|
|
insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.'
|
755
|
quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
|
|
Pal. Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
|
|
Per. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
|
|
'iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
|
|
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
|
760
|
remove, abi aufer' neminem eorum haec adseverare audias,
|
|
sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
|
|
Pal. Bonus bene ut malos descripsit mores. Per. Haud centesimam
|
|
partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
|
|
Pal. Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.
|
765
|
nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
|
|
Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam,
|
|
qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
|
|
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
|
|
ut hic eam abducat habeatque. Per. Dari istanc rationem volo.
|
770
|
Pal. At ego mi anulum dari istunc tuom volo. Per. Quam ad rem usui est?
|
|
Pal. Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
|
|
Per. Vtere, accipe. Pal. Accipe a me rusum rationem doli,
|
|
quam institui. Plevs. Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.
|
|
Pal. Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem
|
775
|
fúisse aeque neque futurum credo. Plevs. Credo ego istuc idem.
|
|
Pal. Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,
|
|
itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
|
|
Per. Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier,
|
|
sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,
|
780
|
quam potis tam verba confer maxime ad compendium.
|
|
Pal. Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
|
|
cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
|
|
Per. Ingenuamne an libertinam? Pal. Aequi istuc facio, dum modo
|
|
eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore,
|
785
|
cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
|
|
Per. Lautam vis an quae nondum sit lauta? Pal. Sic consucidam,
|
|
quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
|
|
Per. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
|
|
sed quid ea usus est? Pal. Vt ad te eam iam deducas domum
|
790
|
itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
|
|
capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
|
|
tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. Plevs. Erro quam insistas viam.
|
|
Pal. At scietis. séd ecquae ancillast illi? Per. Est prime cata.
|
|
Pal. Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,
|
795
|
ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
|
|
quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
|
|
militi ut darem, quasique ego <ei> rei sim interpres. Per. Audio;
|
|
ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
|
|
auribus utor * Pal. *
|
799a
|
ei dabo, <aps> tua mi uxore dicam delatum et datum,
|
800
|
ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
|
|
qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
|
|
Per. Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
|
|
lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.
|
|
Pal. Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.
|
805
|
Plevs. Tibi sum oboediens. Pal. Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
|
|
memineris ne Philocomasium nomines. Plevs. Quem nominem?
|
|
Pa. Diceam. Pl. Nempe eandem quae dudum constitutast. Pa. Pax, abi.
|
|
Plevs. Meminero. sed quid meminisse id refert, <rogo> ego te tamen.
|
|
Pal. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,
|
810
|
ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
|
|
Plevs. Ego eo intro igitur.—Pal. Et praecepta sobrie ut cures face.
|
|