V.i
Tranio Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit; 1041
atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.
nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,
abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, 1044-1045
ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, 1046
eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.
postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,
capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant. 1050
ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest
facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem. 1054-1055
non amicus alius quisquamst * 1056
aut *
pro *
ille qui * ero simul. * 1059-1060
praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror. 1061
sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?
erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
Theopropides Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
continuo exiliatis. manicas celeriter conectite. 1065
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
Tr. Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
Th. Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam. 1070
dissimulabo me horum quicquam scire. Tr. O mortalem malum,
alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
adgrediar hominem, appellabo. Th. Nunc ego ille húc veniat velim.
Tr. Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi. 1075
Th. Euge, Tranio, quid agitur? Tr. Veniunt rure rustici.
Philolaches iam hic aderit. Th. Edepol mi opportune advenerit.
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.
Tr. Quidum? Th. Quia negat novisse vos. Tr. Negat? Th. Nec vos sibi
nummum umquam argenti dedisse. Tr. Abi, lúdis me, credo haud negat. 1080
Th. Quid iam? Tr. Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem <edepol> haud negat.
Th. Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi
vendidisse. Tr. Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?
Th. Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,
neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est]. 1085
* * *
Th. Dixi ego istuc idem illi. Tr. Quid ait? Th. Servos pollicitust dare
suos mihi omnes quaestioni. Tr. Nugas. numquam edepol dabit.
Th. Dat profecto. Tr. Quin i cum illo in ius. sine inveniam. Th. Mane.
experiar, ut opinor. certum est. Tr. <Immo> mihi hominem cedo. 1090
vel hominem iube aedis † mancipio poscere. Th. Immo hoc primum volo,
quaestioni accipere servos. Tr. Faciundum edepol censeo.
Th. Quid si igitur ego accersam homines? Tr. Factum iam esse oportuit.
ego interim hanc aram occupabo. Th. Quid ita? Tr. Nullam rem sapis.
né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit. 1095
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
Th. Surge. Tr. Minime. Th. Ne occupassis, obsecro, aram. Tr. Cur? Th. Scies.
quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:
tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.
Tr. Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? 1100
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Th. Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
Tr. Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
Th. Surge, ne nugare. aspicedum contra me. Tr. Aspexi. Th. Vides? 1105
Tr. Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Th. Quidum? Tr. Quia nil <illi> quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
Th. Perii. Tr. Quid tibi est? Th. Dedisti verba. Tr. Qui tandem? Th. Probe
med emunxti. Tr. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
Th. Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo. 1110
nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
Tr. Numquam edepol hodie <hinc, si vivo,> invitus desistam tibi.
Th. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
Tr. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior. 1115
Th. Exempla edepol faciam ego in te. Tr. Quia placeo, exemplum expetis?
Th. Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?
Tr. Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
Th. Aliud te rogo. Tr. Aliud ergo nunc tibi respondeo.
sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere 1120
Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.