| II.i | |
| Tranio Iúppiter supremus summis opibus atque industriis | 348 |
| me periisse et Philolachetem cupit erilem filium. | |
| occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, | 350 |
| nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest: | |
| ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo | |
| conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio. | |
| ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri, | |
| quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati? | 355 |
| ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri, | |
| vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas, | |
| ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet? | |
| ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit; | |
| sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia. | 360 |
| ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium. | |
| sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum? | |
| Philol. <Adest> adest opsonium. eccum Tranio a portu redit. | |
| Tr. Philolaches. Philol. Quid est? Tr. <Et> ego et tu—Philol. Quid et ego et tu? Tr. Periimus. | |
| Philol. Quid ita? Tr. Pater adest. Philol. Quid ego ex te aúdio? Tr. Absumpti sumus. | 365 |
| pater inquam tuos venit. Philol. Vbi is est, obsecro? Tr. * adest. | |
| Philol. Quis id ait? quis vidit? Tr. Egomet inquam vidi. Philol. Vae mihi. | |
| quid ego ago? Tr. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas. | |
| Philol. Tutin vidisti? Tr. Egomet, inquam. Philol. Certe? Tr. <Certe> inquam. Philol. Occidi, | |
| si tu vera memoras. Tr. Quid mihi sit boni, si mentiar? | 370 |
| Philol. Quid ego nunc faciam? Tr. Iube haec hinc omnia amolirier. | |
| quis istic dormit? Philol. Callidamates. Tr. Suscita istum, Delphium. | |
| Del. Callidamates, Callidamates, vigila. Call. Vigilo, cedo [ut] bibam. | |
| Del. Vigila. pater advenit peregre Philolachis. Call. Valeat pater. | |
| Philol. Valet ille quidem, atque <ego> disperii. Call. Bis periisti? qui potest? | 375 |
| Philol. Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. Call. Tuos venit pater? | |
| iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit? | |
| Philol. Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium, | |
| aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus, | |
| igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet; | 380 |
| sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser. | |
| Tr. Ecce autem <iterum> hic deposivit caput et dormit. suscita. | |
| Philol. Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. Call. Ain tu, pater? | |
| cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem. | |
| Philol. Perdis rem. Del. Tace, amabo. Tr. Abripite hunc intro actutum inter manus. | 385 |
| Call. Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis. | |
| Philol. Perii. Tr. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum. | |
| Philol. Nullus sum. Tr. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi. | |
| satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom, | |
| non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? | 390 |
| vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini. | |
| Philol. Vbi ego ero? Tr. Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris. | |
| Del. Quid si igitur abeamus hinc nos? Tr. Non hoc longe, Delphium. | |
| nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus. | |
| Philol. Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu. | 395 |
| Tr. Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo? Philol. Potest. | |
| Tr. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium. | |
| Del. Morigerae tibi erimus ambae.—Tr. Ita ille faxit Iuppiter. | |
| animum advorte nunciam tu quae volo accurarier. | |
| omnium primumdum aédes iam face occlusae sient; | 400 |
| intus cave muttire quemquam siveris. Philol. Curabitur. | |
| Tr. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. Philol. Licet. | |
| Tr. Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex. | |
| Philol. Numquid aliud? Tr. Clavem mi harunc aedium Laconicam | |
| iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris. | 405 |
| Philol. In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.— | |
| Tr. Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet. | 407-408 |
| Homini, cui nulla in pectore est audacia, | 409 |
| [nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo] | 410 |
| quamvis desubito facile est facere nequiter: | |
| verum id videndum est, id viri docti est opus, | |
| quae designata sint et facta nequiter, | |
| tranquille cuncta et ut proveniant sine malo, | |
| ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere. | 415 |
| sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus, | |
| profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint | |
| neque quicquam nobis pariant ex se incommodi. | |
| sed quid tu egredere, Sphaerio? Pver Iamiam * | |
| * * Tr. Optime. | 419a |
| praeceptis paruisti. Pver. Iussit maximo | 420 |
| opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo, | |
| ne intro iret ad se. Tr. Quin etiam illi hoc dicito, | |
| facturum <me>, ut ne etiam aspicere aedis audeat, | |
| capite obvoluto ut fugiat cum summo metu. | |
| clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, | 425 |
| et ego hinc occludam.—iube venire nunciam. | |
| ludos ego hodie vivo praesenti hic seni | |
| faciam, quod credo mortuo numquam fore. | |
| concedam a foribus huc, hinc speculabor procul, | |
| unde advenienti sarcinam imponam seni. | 430 |