| I.ii | |
| Adelphasivm Negóti sibí qui volét vim paráre, | 210 |
| navem et mulierem, haec duo comparato. | |
| nam nullae magis res duae plus negoti | |
| habent, forte si occeperis exornare, | |
| [neque umquam satis hae duae res ornantur] | |
| neque eis ulla ornandi satis satietas est. | 215 |
| atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico. | |
| nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, | |
| [postquam aurora inluxit, numquam concessamus] | |
| ex industria ambae numquam concessamus | |
| lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, | 220 |
| poliri expoliri, pingi fingi; et una | |
| binae singulis quae dataé nobis ancíllae, | |
| eae nos lavando eluendo operam déderunt, | |
| aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi. | |
| apage sis, negoti quantum in muliere una est. | 225 |
| sed vero duae, sat scio, maxumo uni | |
| poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, | |
| quae noctes diesque omni in aetate semper | |
| ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur. | |
| postremo modus muliebris nullust: numquam | 230 |
| lavando et fricando scimus facere finem. | |
| [nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.] | |
| Anterastilis Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari, | |
| quae tam callida et docta sis et faceta. | |
| nam quom sedulo munditer nos habemus, | 235 |
| vix aegreque amatorculos invenimus. | |
| Ad. Ita est. verum hoc unum tamen cogitato: | |
| modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu. | |
| nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se. | |
| Ant. Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri | 240 |
| quam si salsa muriatica esse autumantur: | |
| [sine omni lepore et síne suavitate] | |
| nisí multa aqua usque et diu macerantur, | |
| olént, salsa súnt, tangere út non velís. | |
| itém nos sumús | 245 |
| [eius seminis mulieres sunt] | 245a |
| insúlsae admodum átque invenústae | 246 |
| sine múnditia et súmptu. | |
| Mil. Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor: | |
| scit, muriatica ut maceret. Agor. Quid molestu's? | |
| Ad. Soror, parce, amabo: sat est istuc alios | 250 |
| dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur. | |
| Ant. Quiésco. Ad. Ergo amó te. sed hóc nunc respónde | |
| mihí: sunt hic ómnia, | |
| quae ad deúm pacem opórtet adésse? Ant. Omnia áccuravi. | |
| Agor. Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, | 255 |
| dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie. | |
| Mil. Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi? | |
| iam núm me decét donari | |
| cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes? | |
| lingua huíc excidít, ut ego opínor. | 260 |
| quíd hic, malum, astans ópstipuisti? Agor. Síne amem, ne opturba ac tace. | |
| Mil. Taceo. Agor. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret. | |
| Ant. Eamus, mea soror. Ad. Eho amabo, quid illo nunc properas? Ant. Rogas? | |
| quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Ad. Maneat pol. mane. | |
| turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier | 265 |
| prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, | |
| miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, | |
| quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, | |
| quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, | |
| servolorum sordidulorum scorta diobolaria? | 270 |
| Mil. I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, | |
| propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, | |
| monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, | |
| quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam. | |
| Agor. Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? | 275 |
| quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, | |
| qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus: | |
| hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia. | |
| Milphio, heus, ubi es? Mil. Assum ápud te, eccum. Agor. At ego elixus sis volo. | |
| Mil. Enim vero, ere, facis delicias. Agor. De tequidem haéc didici omnia. | 280 |
| Mil. Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Agor. Nihil id quidemst: | |
| deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus. | |
| Ant. Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet | |
| exornatae ut simus. Ad. Immo vero sane commode; | |
| nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. | 285 |
| non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, | |
| et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror. | |
| eo illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus quam sat est. | |
| Agor. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio. | |
| nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. | 290 |
| Mil. Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, | |
| qui hanc ames. Agor. At vide sis, cum illac numquam limavi caput. | |
| Mil. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam. | |
| Agor. Quid eo opust? Mil. Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput. | |
| Agor. I in malam rem. Mil. Ibi sum équidem. Agor. Perdis. Mil. Taceo. Agor. At perpetuo volo. | 295 |
| Mil. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis. | |
| Ant. Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier; | |
| sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi | |
| erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris. | |
| Ad. Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. | 300 |
| bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo: | |
| aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum. | |
| [bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.] | |
| meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram: | |
| [magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.] | 305 |
| pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, | |
| lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. | |
| Agor. Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Mil. Volo. | |
| Agor. Potesne mi auscultare? Mil. Possum. Agor. Abi domum ac suspende te. | |
| Mil. Quam ob rem? Agor. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. | 310 |
| quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te. | |
| Mil. Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis. | |
| Agor. At ego amo hanc. Mil. At ego esse et bibere. Ad. Eho tu, quid ais? Ant. Quid rogas? | |
| Ad. Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi. | |
| Ant. Immo etiam in medio oculo paullum sordest. Ad. Cedo sis dexteram. | 315 |
| Agor. Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras? | |
| Ant. Nimia nos socordia hodie tenuit. Ad. Qua de re, obsecro? | |
| Ant. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, | |
| primae ut inferremus ignem in aram. Ad. Aha, non factost opus: | |
| quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. | 320 |
| prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo | |
| sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, | |
| ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent. | |
| Agor. Milphio. Mil. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi? | |
| Agor. Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. Mil. Nil nisi laterculos, | 325 |
| sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces. | |
| Ag. Ecquid amare videor? M. Damnum, quod Mercurius minime amat. | |
| Agor. Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet. | |
| Ant. Eamus, mea germana. Ad. Age sis, ut lubet. Ant. Sequere hac. Ad. Sequor. | |
| Mil. Eunt hae. Agor. Quid si adeamus? Mil. Adeas. Agor. Primum prima salva sis, | 330 |
| et secunda tu secundo salve in pretio; tertia | |
| salve extra pretium. Anc. Tum pol ego et oleum et operam perdidi. | |
| Agor. Quo te agis? Ad. Egone? in aedem Veneris. Agor. Quid eo? Ad. Vt Venerem propitiem. | |
| Agor. Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo. | |
| quid tu ais? Ad. Quid mihi molestu's, opsecro? Agor. Aha, tam saeviter. | 335 |
| Ad. Mitte, amabo. Agor. Quid festinas? turba nunc illi est. Ad. Scio. | |
| sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo. | |
| Agor. Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare? | |
| Ad. Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius: | |
| eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. | 340 |
| Agor. Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere: | |
| proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast. | |
| quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? † | |
| Ad. Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit. | |
| Agor. Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. | 345 |
| Ad. Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum. | |
| Mil. Bellula hercle. Agor. I díerecte in maxumam malam crucem. | |
| Mil. Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae. | |
| Ad. Segrega sermonem. taedet. Agor. Age, sustolle hoc amiculum. | |
| Ad. Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. | 350 |
| Agor. Quid agam nunc? Ad. Si sapias, curam hanc facere compendi potes. | |
| Ag. Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? M. Ecce odium meum. | |
| quid me vis? Ag. Cur mi haec irata est? M. Cur haec irata est tibi? | |
| cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. † | |
| Agor. Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis | 355 |
| quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos. | |
| Mil. Quid faciam? Agor. Exora, blandire, expalpa. Mil. Faciam sedulo. | |
| sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea. | |
| Agor. Non faciam. Ad. Non aequos in me es, sed morare et male facis. | |
| bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. | 360 |
| liberare iuravisti me haud semel, sed centiens: | |
| dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam | |
| neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus. | |
| i, soror. apscede tu a me. Agor. Perii. ecquid agis, Milphio? | |
| Mil. Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, | 365 |
| meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, | |
| meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus— | |
| Agor. Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser, | |
| nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi. | |
| Mil. Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. | 370 |
| ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit | |
| atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera. | |
| quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item? | |
| si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi. | |
| sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. | 375 |
| Ad. Apscede hinc sis, sycophanta par ero. Mil. At scin quo modo? | |
| iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, | |
| atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, | |
| male formido: novi ego huius mores morosi malos. | |
| quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. | 380 |
| Agor. Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae | |
| exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi, | |
| em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium. | |
| Mil. Impias, ere, te: oratorem verberas. Agor. Iam istoc magis: | |
| [etiam ocellum addam et labellum et linguam. Mil. Ecquid facies modi? | 385 |
| Ag.] sicine ego te orare iussi? Mil. Quo modo ergo orem? Ag. Rogas? | |
| sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro, | |
| huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, | |
| huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas: | |
| [huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, | 390 |
| huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] | 390a |
| omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea. | 391 |
| Mil. Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, | |
| huius amica mammeata, mea inimica et malevola, | |
| oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, | |
| ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, | 395 |
| capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia. | |
| nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, | |
| itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito | |
| propter amorem vestrum. Ad. Amabo, men prohibere postulas | |
| ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet? | 400 |
| Ant. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus | |
| nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio. | |
| Ad. Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles. | |
| non sum irata. Agor. Non es? Ad. Non sum. Agor. Da ergo, ut credam, savium. | |
| Ad. Mox dabo, quom ab re divina rediero. Agor. I ergo strenue. | 405 |
| Ad. Sequere me, soror. Agor. Atque audin etiam? Veneri dicito | |
| multam meis verbis salutem. Ad. Dicam. Ag. Atque hoc audi. Ad. Quid est? | |
| Agor. Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice. | |
| respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi. |