| III.ii | |
| Ballio Forum coquinum qui vocant, stulte vocant, | 790 |
| nam non coquinum est, verum furinum est forum. | |
| nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem | |
| coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere, | |
| multiloquom gloriosum insulsum inutilem. | |
| quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit, | 795 |
| ut esset hic qui mortuis cenam coquat; | |
| nam hic solus illis coquere quod placeat potest. | |
| Cocvs Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas, | |
| cur conducebas? Bal. Inopia: alius non erat. | |
| sed cur sedebas in foro, si eras coquos, | 800 |
| tu solus praeter alios? Coc. Ego dicam tibi: | |
| hominum vitio ego sum factus improbior coquos, | |
| non meopte ingenio. Bal. Qua istuc ratione? Coc. Eloquar. | |
| quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom, | |
| nemo illum quaerit qui optimus et carissimust: | 805 |
| illum conducunt potius qui vilissimust. | |
| hoc ego fui hodie solus obsessor fori. | |
| illi drachmissent miseri: me nemo potest | |
| minoris quisquam nummo ut surgam subigere. | |
| non ego item cenam condio ut alii coqui, | 810 |
| qui mihi condita prata in patinis proferunt, | |
| boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt, | |
| eas hérbas herbis aliis porro condiunt: | |
| indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus, | |
| apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum, | 815 |
| eo láserpici libram pondo diluont, | |
| teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt | |
| prius quám triverunt oculi ut extillent facit. | |
| ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt, | |
| non condimentis condiunt, sed strigibus, | 820 |
| vivis convivis intestina quae exedint. | |
| hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt, | |
| quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt, | |
| formidulosas dictu, non essu modo. | |
| quas herbas pecudes non edunt, homines edunt. | 825 |
| Bal. Quid tu? divinis condimentis utere, | |
| qui prorogare vitam possis hominibus, | |
| qui ea culpes condimenta? Coc. Audacter dicito; | |
| nam vel ducenos annos poterunt vivere | |
| meas qui éssitabunt escas quas condivero. | 830 |
| nam egó cocilendrum quando in patinas indidi | |
| aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem, | |
| eaepse sese [patinae] fervefaciunt ilico. | |
| haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt: | |
| terrestris pecudes cicimalindro condio, | 835 |
| hapalocopide aut cataractria. Bal. At te Iuppiter | |
| dique omnes perdant cum condimentis tuis | |
| cumque tuis istis omnibus mendaciis. | |
| Coc. Sine sis loqui me. Bal. Loquere, atque i in malam crucem. | |
| Coc. Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio: | 840 |
| is odos dimissis manibus in caelum volat. | |
| Bal. Odos dimissis manibus? Coc. Peccavi insciens. | |
| Bal. Quidum? Coc. Dimissis pedibus volui dicere. | |
| eum odorem cenat Iuppiter cottidie. | |
| Bal. Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter? | 845 |
| Coc. It incenatus cubitum. Bal. I in malam crucem. | |
| istacine causa tibi hodie nummum dabo? | |
| Coc. Fateór equidem esse me coquom carissumum; | |
| verum pro pretio facio ut opera appareat | |
| mea quo conductus venio. Bal. Ad furandum quidem. | 850 |
| Coc. An tu invenire postulas quemquam coquom | |
| nisi miluinis aut aquilinis ungulis? | |
| Bal. An tu coquinatum te ire quoquam postulas, | |
| quin ibi constrictis ungulis cenam coquas? | |
| nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi, | 855 |
| ut nostra properes amoliri ómnia, | |
| tum ut huius oculos in oculis habeas tuis: | |
| quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul; | |
| si quo hic gradietur, pariter progredimino; | |
| manum sí protollet, pariter proferto manum: | 860 |
| suom sí quid sumet, id tu sinito sumere; | |
| si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus. | |
| si iste ibit, ito, stabit, astato simul; | |
| si conquiniscet istic, conquiniscito. | |
| item his discipulis privos custodes dabo. | 865 |
| Coc. Habe módo bonum animum. Bal. Quaeso, qui possum, doce, | |
| bonum animum habere qui te ad me adducam domum? | |
| Coc. Quia sorbitione faciam ego hodie te mea, | |
| item ut Medea Peliam concoxit senem, | |
| quem medicamento et suis venenis dicitur | 870 |
| fecisse rursus ex sene adulescentulum, | |
| item ego te faciam. Bal. Eho, an etiam es veneficus? | |
| Coc. Immo edepol vero hóminum servator. Bal. Ehem, | |
| quanti istuc unum me †coquinare perdoces? | 874-875 |
| Coc. Quid? Bal. Vt te servem, ne quid surripias mihi. | 876 |
| Coc. Si credis, nummo; si non, ne mina quidem. | |
| sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis | |
| daturu's cenam? Bal. Pol ego amicis scilicet. | |
| Coc. Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas? | 880 |
| nam ego ita convivis cenam conditam dabo | |
| hodie atque ita suavi suavitate condiam: | |
| ut quisque quicque conditum gustaverit, | |
| ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos. | |
| Bal. Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis, | 885 |
| gustato tute prius et discipulis dato, | |
| ut praerodatis vostras furtificas manus. | |
| Coc. Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor. | |
| Bal. Molestus ne sis, nimium [iam] tinnis; non taces? | |
| em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque. | 890 |
| propera. Pver Quin tu is accubitum, et convivas cedo, | |
| corrumpitur iam cena.—Bal. Em, subolem sis vide: | |
| iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo. | |
| profecto quid nunc primum caveam nescio, | |
| ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est. | 895 |
| nam mi hic vicinus apud forum paulo prius, | |
| pater Calidori, ópere edixit maxumo, | |
| ut mihi caverem a Pseudolo servo suo, | |
| ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem, | |
| ut me, si posset, muliere intervorteret; | 900 |
| eum prómisisse firmiter dixit sibi, | |
| sese abducturum a me dolis Phoenicium. | |
| nunc ibo intro atque edicam familiaribus, | |
| profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.— |