IV.i
|
|
Psevdolvs Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum,
|
905
|
tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum,
|
|
quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum.
|
|
sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus?
|
|
dedit vérba mihi hercle, ut opínor:
|
|
malus cúm malo stulte cávi.
|
909a
|
tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam.
|
910
|
sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese.
|
|
ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.
|
|
Simia Fuit meum ófficium ut facerém, fateor.
|
|
Ps. Vbi réstiteras? Sim. Vbi míhi libitum est.
|
913a
|
Ps. Istúc * ego sátis scio. Sim. Quor érgo quod scis mé rogas?
|
914
|
Ps. At hóc volo monére te. Sim. Monéndus ne me moneas.
|
915
|
Ps. Nimis tándem ego aps te contémnor.
|
|
Sim. Quippe égo te ni contémnam,
|
|
stratióticus homo qui clúear?
|
|
Ps. Iam hoc vólo quod occeptúmst agi. Sim. Numquíd agere aliud mé vides?
|
|
Ps. Ámbula ergó cito. Sim. Immo ótiosé volo.
|
920
|
Ps. Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo
|
|
tú prior ut óccupes adire.
|
|
Sim. Quid próperas? placide, né time.
|
|
ita ílle faxit Iúppiter,
|
923a
|
ut ílle palam ibidem ádsiet,
|
924
|
quisquís illest, qui adest a mílite.
|
924a
|
numquam édepol erit illé potior
|
925
|
Harpáx quam ego. habe animúm bonum:
|
925a
|
púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo.
|
926
|
síc ego illúm dolis átque mendáciis
|
|
ín timorém dabo mílitarem ádvenam,
|
|
ípsus sese út neget ésse eum quí siet
|
|
méque ut esse aútumet qui ípsus est. Ps. Quí potest?
|
930
|
Sim. Occídis me, cum istúc rogitas. Ps. O hóminem lepidum.
|
|
Sim. Té quoque etiám dolis átque mendáciis,
|
|
quí magistér mihi es, ántidibo, út scias.
|
|
Ps. Iúppiter té mihi sérvet. Sim. Immó mihi.
|
|
séd vide, ornátus hic me satin cóndecet?
|
935
|
Ps. Optúme habet. Sim. Esto.
|
935a
|
Ps. Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes;
|
936
|
nam si éxoptem, quantúm dignu's tantúm dent, minus nihiló sit.
|
|
néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum.
|
|
Sim. Tun íd mihi? Ps. Taceo.
|
938a
|
sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis.
|
939
|
Sim. Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit.
|
940
|
teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte.
|
|
Ps. Probus ést hic homo. Sim. Neque hic ést neque ego. Ps. At vide né titubes. Sim. Potin út taceas?
|
|
Ps. Ita mé di ament—Sim. Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes.
|
|
Ps. Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio.
|
|
Sim. Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum.
|
945
|
Ps. Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus, Sim. Há ha hae.
|
|
Ps. Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis;
|
|
ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det.
|
|
Sim. Lepide áccipis me. Ps. Immo si éfficies, tum fáxo magis <id> dícas.
|
|
Sim. Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito.
|
950
|
séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium.
|
|
Ps. Tertium hoc est. Sim. St, tace, aedes hiscunt. Ps. Credo, animo malest
|
|
aedibus. Sim. Quid iam? Ps. Quia edepol ipsum lenonem evomunt.
|
|
Sim. Illicinest? Ps. Illic ést. Sim. Mala mercist * * Ps. Illuc sis vide,
|
|
ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.
|
955
|