| IV.ii | |
| Ballio Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom, | 956 |
| nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum. | |
| Ps. Heus tu, nunc occasio est et tempus. Sim. Tecum sentio. | |
| Ps. Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero. | |
| Sim. Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum | 960 |
| angiportum, in id angiportum me devorti iusserat; | |
| quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio. | |
| Bal. Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat? | |
| peregrina facies videtur hominis atque ignobilis. | |
| Sim. Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius. | 965 |
| Bal. Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium? | |
| Sim. Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo. | |
| Bal. Eho, an non príus salutas? Sim. Nulla est mihi salus dataria. | |
| B. Nam pol hinc tantumdem accipies. Ps. Iam inde a principio probe. | 969-970 |
| Sim. Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo. | 971 |
| Bal. Egomet me. Sim. Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas, | |
| nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit. | |
| Ps. Salvos sum, iam philosophatur. Sim. Hominem ego hic quaero malum, | |
| legirupam, impurum, peiurum atque impium. Bal. Me quaeritat, | 975 |
| nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo. | |
| quid est ei homini nomen? Sim. Leno Ballio. Bal. Scivin ego? | |
| ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris. Sim. Tune es Ballio? | |
| Bal. Ego enim vero is sum. Sim. Vt vestitu's, es perfossor parietum. | 979-980 |
| Bal. Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum. | 981 |
| Sim. Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere. | |
| hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare. | |
| Bal. Quis is homost qui iussit? Ps. Perii, nunc homo in medio lutost; | |
| nomen nescit, haeret haec res. Bal. Quem hanc misisse ad me autumas? | 985 |
| Sim. Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi, | |
| ut sciam te Ballionem esse ipsum. Bal. Cedo mi epistulam. | |
| Sim. Accipe et cognosce signum. Bal. Oh, Polymachaeroplagides | |
| purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides | |
| nomen est. Sim. Scio iám me recte tibi dedisse epistulam, | 990 |
| postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es. | |
| Bal. Quid agit is? Sim. Quod homo edepol fortis atque bellator probus. | |
| sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est), | |
| atque accipere argentum actutum mulieremque emittere. | |
| nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi, | 995 |
| ita erus meus est imperiosus. Bal. Novi, notis praedicas. | |
| Sim. Propera pellegere épistulam ergo. Bal. Id ago, si taceas modo. | |
| milés lenoni Ballioni epistulam | |
| conscriptam mittit Polymachaeroplagides, | |
| imagine obsignatam quae inter nos duo | 1000 |
| convenit olim.' sumbolust in epistula. | |
| [video, et cognosco signum. sed in epistula | |
| nullam salutem mittere scriptam solet? | |
| Sim. Ita militaris disciplinast, Ballio: | |
| manu salutem mittunt benevolentibus; | 1005 |
| eadém malam rem mittunt malevolentibus. | |
| sed, ut occepisti, perge opera experirier | |
| quid epistula ista narret. Bal. Ausculta modo.] | |
| 'Harpax calator meus est, ad te qui venit—' | |
| tun es is Harpax? Sim. Ego sum, atque ipse ἅρπαξ quidem. | 1010 |
| Bal. 'Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi, | |
| cum eo simitu mulierem mitti volo. | |
| salutem scriptam dignum est dignis mittere: | |
| te si arbitrarem dignum, misissem tibi.' | |
| Sim. Quid nunc? Bal. Argentum des, abducas mulierem. | 1015 |
| Sim. Vter remoratur? Bal. Quin sequere ergo intro.—Sim. Sequor.— |