| IV.iii | |
| Ps. Peiorem ego hominem magisque vorsute malum | 1017 |
| numquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia; | |
| nimisque égo illum hominem metuo et formido male, | |
| ne malus item erga me sit út erga illum fuit, | 1020 |
| ne in re secunda nunc mi obvertat cornua, | |
| si occasionem capsit qui sit <mihi> malus; | |
| atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo. | |
| nunc in metu sum maximo, triplici modo: | 1024-1025 |
| primum omnium iam hunc comparem metuo meum, | 1026 |
| ne deserat med atque ad hostis transeat; | |
| metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro, | |
| ne capta praeda capti praedones fuant. | |
| quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat | 1030 |
| prius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere. | |
| perii hercle, nimium tarde egrediuntur foras. | |
| cor conligatis vasis expectat meum, | |
| si non educat mulierem secum simul, | 1034-1035 |
| ut exulatum ex pectore aufugiat meo. | 1036 |
| victor sum, vici cautos custodes meos. |