| IV.i | |
| Psevdolvs Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum, | 905 |
| tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum, | |
| quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum. | |
| sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus? | |
| dedit vérba mihi hercle, ut opínor: | |
| malus cúm malo stulte cávi. | 909a |
| tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam. | 910 |
| sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese. | |
| ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses. | |
| Simia Fuit meum ófficium ut facerém, fateor. | |
| Ps. Vbi réstiteras? Sim. Vbi míhi libitum est. | 913a |
| Ps. Istúc * ego sátis scio. Sim. Quor érgo quod scis mé rogas? | 914 |
| Ps. At hóc volo monére te. Sim. Monéndus ne me moneas. | 915 |
| Ps. Nimis tándem ego aps te contémnor. | |
| Sim. Quippe égo te ni contémnam, | |
| stratióticus homo qui clúear? | |
| Ps. Iam hoc vólo quod occeptúmst agi. Sim. Numquíd agere aliud mé vides? | |
| Ps. Ámbula ergó cito. Sim. Immo ótiosé volo. | 920 |
| Ps. Haéc ea occásiost: dum ílle dormít, volo | |
| tú prior ut óccupes adire. | |
| Sim. Quid próperas? placide, né time. | |
| ita ílle faxit Iúppiter, | 923a |
| ut ílle palam ibidem ádsiet, | 924 |
| quisquís illest, qui adest a mílite. | 924a |
| numquam édepol erit illé potior | 925 |
| Harpáx quam ego. habe animúm bonum: | 925a |
| púlchre ego hanc éxplicatám tibi rém dabo. | 926 |
| síc ego illúm dolis átque mendáciis | |
| ín timorém dabo mílitarem ádvenam, | |
| ípsus sese út neget ésse eum quí siet | |
| méque ut esse aútumet qui ípsus est. Ps. Quí potest? | 930 |
| Sim. Occídis me, cum istúc rogitas. Ps. O hóminem lepidum. | |
| Sim. Té quoque etiám dolis átque mendáciis, | |
| quí magistér mihi es, ántidibo, út scias. | |
| Ps. Iúppiter té mihi sérvet. Sim. Immó mihi. | |
| séd vide, ornátus hic me satin cóndecet? | 935 |
| Ps. Optúme habet. Sim. Esto. | 935a |
| Ps. Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes; | 936 |
| nam si éxoptem, quantúm dignu's tantúm dent, minus nihiló sit. | |
| néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum. | |
| Sim. Tun íd mihi? Ps. Taceo. | 938a |
| sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis. | 939 |
| Sim. Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit. | 940 |
| teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte. | |
| Ps. Probus ést hic homo. Sim. Neque hic ést neque ego. Ps. At vide né titubes. Sim. Potin út taceas? | |
| Ps. Ita mé di ament—Sim. Ita nón facient: mera iám mendacia fúndes. | |
| Ps. Vt ego ób tuam, Simia, pérfidiam te amo et métuo et magni fácio. | |
| Sim. Ego istúc aliis dare cóndidici: mi optrúdere non potes pálpum. | 945 |
| Ps. Vt ego áccipiam te hodié lepide, ubi efféceris hoc opus, Sim. Há ha hae. | |
| Ps. Lepidó victu, vino, únguentis et intér pocula pulpámentis; | |
| ibidem úna aderit muliér lepida, tibi sávia super savía quae det. | |
| Sim. Lepide áccipis me. Ps. Immo si éfficies, tum fáxo magis <id> dícas. | |
| Sim. Nisi effécero, cruciabíliter cárnifex me accipito. | 950 |
| séd propera mihi mónstrare, ubi sit ós lenonis aédium. | |
| Ps. Tertium hoc est. Sim. St, tace, aedes hiscunt. Ps. Credo, animo malest | |
| aedibus. Sim. Quid iam? Ps. Quia edepol ipsum lenonem evomunt. | |
| Sim. Illicinest? Ps. Illic ést. Sim. Mala mercist * * Ps. Illuc sis vide, | |
| ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet. | 955 |