IV.vii
|
|
Gripvs Quam mox licet te compellare, Daemones?
|
1227
|
Daem. Quid est negoti, Gripe? Grip. De illo vidulo:
|
|
si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.
|
|
Daem. Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est,
|
1230
|
meum esse dicam? Grip. Quodne ego inveni in mari?
|
|
Daem. Tanto illi melius optigit qui perdidit;
|
|
tuom esse nihilo magis oportet vidulum.
|
|
Grip. Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.
|
|
Daem. O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae
|
1235
|
fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
|
|
atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
|
|
quam si quis avidus poscit escam avariter,
|
|
decipitur in trasenna avaritia sua.
|
|
ille quí consulte, docte atque astute cavet,
|
1240
|
diutine uti bene licet partum bene.
|
|
mihi istaéc videtur praeda praedatum irier,
|
|
ut cum maiore dote abeat quam advenerit.
|
|
egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,
|
|
celem? minime istuc faciet noster Daemones.
|
1245
|
semper cavere hoc sapientis aequissimumst,
|
|
ne conscii sint ipsi malefici suis.
|
|
ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum.
|
|
Grip. Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum
|
|
sapienter dicta dicere atque eis plaudier,
|
1250
|
cum illos sapientis mores monstrabant poplo:
|
|
sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,
|
|
nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
|
|
Daem. Abi intro, ne molestu's, linguae tempera.
|
|
ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis.
|
1255
|
Grip. At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost,
|
|
si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—
|
|
Daem. Illuc est quod nos nequam servis utimur.
|
|
nam illic cum † servo si quo congressus foret,
|
|
et ipsum sese et illum furti adstringeret;
|
1260
|
dum praedam habere se censeret, interim
|
|
praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
|
|
nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi
|
|
iubebo nobis cenam continuo coqui.—
|
|