I.iv
Ampelisca Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam? 220
ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.
ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.
omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi
quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.
neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst, 225
neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio,
neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;
neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.
Pal. Quóianam vox míhi prope hic sonat?
Amp. Pértimui, quis híc loquitur prope? 230
Pal. Spés bona, obsecro, súbventa mihi,
éxime ex hóc miseram metu.
Amp. Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.
Pal. Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.
num Ámpelisca óbsecro est? Amp. Tén, Palaestra, aúdio? 235
Pal. Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo?
Ámpelisca. Amp. Hém quis est? Pal. Ego, Palaestra *
Amp. Díc ubi es? Pal. Pól ego nunc ín malis plúrimis.
Amp. Sócia sum, néc minor párs meast quam tua.
séd videre éxpeto té. Pal. Mihi es aémula. 240
Amp. Cónsequamúr gradu vócem. ubi es? Pal. Écce me.
áccede ad me átque adi cóntra. Amp. Fit sédulo.
Pal. Cédo manum. Amp. Áccipe. Pal. Díc, vivisne? óbsecro.
Amp. Tú facis mé quidem ut vívere núnc velim,
quóm mihi té licet tángere. ut víx mihi 245
crédo ego hoc, té tenere. óbsecro, ampléctere,
spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas.
Pal. Óccupas praéloqui quaé mea orátiost.
núnc abire hínc decet nós. Amp. Quo, amabo, íbimus?
Pal. Lítus hoc pérsequamúr. Amp. Sequor quó lubet. 250
sícine hic cum úvida véste grassábimur?
Pal. Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti.
séd quid hoc, óbsecro, est? Am. Quid? Pa. Víden, amabo,
fanum [videsne] hóc? Amp. Vbi est? Pal. Ad déxteram.
Amp. Videó decorum dís locum vidérier. 255
Pal. Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus.
<quísquis> est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat,
míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.