| IV.i | |
| Antipho Íta me di bene amént measque mihi [bene] servassint filias, | 505 |
| ut mihi volup est, Pamphilippe, quia vos in patriam domum | |
| rediisse video bene gesta re ambos, te et fratrem tuom. | |
| Pamphilippvs Satis abs te accipiam, nisi videam mihi te amicum esse, Antipho; | |
| nunc quia té amicum mihi experior esse, credetur tibi. | |
| Ant. Vocem ego te ad me ad cenam, frater tuos ni dixisset mihi, | 510 |
| te apud se cenaturum esse hodie, quom me ad se ad cenam vocat. | |
| et magis pár fuerat me vobis dare cenam advenientibus, | |
| quam me ad illúm promittere, nisi nollem ei advorsarier. | |
| nunc me gratiam abs te inire verbis nil desidero: | |
| cras apud me éritis et tu et ille cum vostris uxoribus. | 515 |
| Pamph. At apud mé perendie. nam ille heri me iam vocaverat | |
| in hunc diem. sed satin ego tecum pacificatus sum, Antipho? | |
| Ant. Quando ita rem gessistis ut vos velle amicosque addecet, | |
| pax commersque est vobis mecum. nam hoc tu facito ut cogites: | |
| ut cuique homini res paratast, périnde amicis utitur: | 520 |
| si res firma, <item> fírmi amici sunt; sin res laxe labat, | |
| itidem amici conlabascunt: res amicos invenit. | |
| Epignomvs Iam redeo. nimiast voluptas, ubi diu afueris domo, | |
| domum ubi rédieris, sí tibi nullast aegritudo animo obviam. | |
| nam ita me absente familiarem rem uxor curavit meam, | 525 |
| omnium me éxilem atque inanem fecit aegritudinum. | |
| sed eccum fratrem Pamphilippum, incedit cum socero suo. | |
| P. Quid agitur, Epignome? E. Quid tu? quam dudum in portum venis? | |
| Pamph. Hau longissume. Epig. Postilla iam iste est tranquillus tibi? | |
| A. Magis quam mare quo ambo estis vecti. E. Facis ut alias res soles. | 530 |
| hodiene exoneramus navem, frater? Pamph. Clementer volo. | |
| nos potius oneremus nosmet vícissatim voluptátibus. | |
| quam mox coctast cena? inpransus ego sum. E. Abi intro ad me et lava. | |
| Pamph. Deos salutatum atque uxorem módo intro devortor domum; | |
| haec si ita ut volo conficio, continuo ad te transeo. | 535 |
| Epig. Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua. | |
| Pamph. Optumest, iam istoc morai minus erit. iam ego apud te ero. | |
| Ant. Prius quam abis, praesente ted huic apologum agere unum volo. | |
| Pamph. Maxume. Ant. Fuit olim, quasi ego sum, senex; ei filiae | |
| duae erant, quasi nunc meae sunt; eae erant duobus nuptae fratribus, | 540 |
| quasi nunc meae sunt vobis. Epig. Miror quo evasurust apologus. | |
| Ant. Erant minori illi adulescenti fidicina et tibicina, | |
| peregre advexerat, quasi nunc tu; sed ille erat caeleps senex, | |
| quasi ego nunc sum. E. Perge porro. praesens hic quidem est apologus. | |
| Ant. Deinde senex ille illi dixit, cuius erat tibicina, | 545 |
| quasi ego nunc tibi dico: Epig. Ausculto atque animum advorto sedulo. | |
| Ant. 'Ego tibi meam filiam, bene quicum cubitares, dedi: | |
| nunc mihi reddi ego aequom esse abs te quicum cubitem censeo.' | |
| Epig. Quis istuc dicit? an ille quasi tu? Ant. Quasi ego nunc dico tibi. | |
| 'Immo duas dabo,' inquit ille adulescens 'una si parumst; | 550 |
| et si duarum paenitebit,' inquit 'addentur duae.' | |
| E. Quis istuc quaeso? an ille quasi ego? A. Is ipse quasi tu. <tum> senex | |
| ille quasi ego: 'si vis,' inquit 'quattuor sane dato, | |
| dúm equidem hercle quod edint addas, meum ne contruncent cibum.' | |
| Epig. Videlicet parcum illum fuisse senem, qui <illi istaec> dixerit, | 555 |
| quóm ille, illi qui pollicetur, eum cibum poposcerit. | |
| Ant. Videlicet non fuisse illum aequom ádulescentem, qui ilico | |
| ubi ille poscit denegavit dare se granum tritici. | |
| hercle qui aequom postulabat ille senex, quando quidem | |
| filiae illae dederat dotem, accipere pro tibicina. | 560 |
| Epig. Hercle ille quidem certo adulescens docte vorsutus fuit, | |
| qui seni illi concubinam dare dotatam noluit. | |
| Ant. Senex quidem voluit, si posset, indipisci de cibo; | |
| quia nequit, qua lege licuit velle dixit fieri. | |
| 'fiat' ille inquít adulescens. 'facis benigne' inquit senex. | 565 |
| 'habeon rem pactam?' inquit. 'faciam ita' inquit 'ut fieri voles.' | |
| sed ego ibo intro et gratulabor vostrum adventum filiis. | |
| poste ibo lautum ín pyelum, ibi fovebo sénectutem meam. | |
| post ubi lavero, otiosus vos opperiar accubans.— | |
| Pamph. Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre. | 570 |
| Epig. Etiam nunc scelestus <se> esse ducit pro adulescentulo. | |
| dabitur homini amica, noctu quae in lecto occentet senem; | |
| namque edepol aliud quidem illi quid amica opus sit nescio. | |
| Pamph. Sed quid agit parasitus noster Gelasimus? etiam valet? | |
| E. Vidi edepol hominem haud perdudum. P. Quid agit? E. Quod famelicus. | 575 |
| P. Quin vocavisti hominem ad cenam? E. Ne quid advéniens perderem. | |
| atque eccum tibi lúpum in sermone: praesens esuriens adest. | |
| Pamph. Ludificemur hominem. Epig. Capti consili memorem mones. |