| I.i | |
| Megaronides Amicum castigare ob meritam noxiam | 23 |
| immoene est facinus, verum in aetate utile | |
| et conducibile. nám ego amicum hodie meum | 25 |
| concastigabo pro commerita noxia, | |
| invitus, ni id me invitet ut faciam fides. | |
| nam hic nimium morbus mores invasit bonos; | |
| ita plerique omnes iam sunt intermortui. | |
| sed dum illi aegrotant, interim mores mali | 30 |
| quasi herba inrigua succrevere uberrime: | |
| eorúm licet iam metere messem maxumam, | |
| neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali. | |
| nimioque hic pluris pauciorum gratiam | |
| faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. | 35 |
| ita vincunt illud conducibile gratiae, | |
| quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt | |
| remoramque faciunt rei privatae et publicae. |