| I.ii | |
| Callicles Larem corona nostrum decorari volo. | 39 |
| uxor, venerare ut nobis haec habitatio | 40 |
| bona fausta felix fortunataque evenat— | |
| teque ut quam primum possim videam emortuam. | |
| Meg. Hic ille ést, senecta aetate qui factust puer, | |
| qui admisit in se culpam castigabilem. | |
| adgrediar hominem. Cal. Quoia hic vox prope me sonat? | 45 |
| Meg. Tui benevolentis, sí ita es ut ego te volo, | |
| sin aliter es, inimici atque irati tibi. | |
| Cal. O amice, salve, átque aequalis. ut vales, | |
| Megaronides? Meg. Et tu edepol salve, Callicles. | |
| Cal. Valen? valuistin? Meg. Valeo, et valui rectius. | 50 |
| Cal. Quid tua agit uxor? ut valet? Meg. Plus quam ego volo. | |
| Cal. Bene hercle est illam tibi valere et vivere. | |
| Meg. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est. | |
| Cal. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. | |
| Meg. Eho tu, tua uxor quid agit? Cal. Immortalis est, | 55 |
| vivit victuraque est. Meg. Bene hercle nuntias, | |
| deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat. | |
| Cal. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim. | |
| Meg. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? | |
| faxo haud tantillum dederis verborum mihi. | 60 |
| Cal. Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris. | |
| Meg. Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris. | |
| Cal. Habeas ut nanctu's: nota mala res optumast. | |
| nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. | |
| Meg. Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. | 65 |
| sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia; | |
| nam ego dedita opera huc ad te advenio. Cal. Quid venis? | |
| Meg. Malis te ut verbis multis multum obiurigem. | |
| Cal. Men? Meg. Numquis est hic alius praeter me atque te? | |
| Cal. Nemost. Meg. Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? | 70 |
| nisi tu me mihimet censes dicturum male. | |
| nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, | |
| [sin immutare vis ingenium moribus] | 72a |
| [aut si demutant mores ingenium tuom | 73 |
| neque eos antiquos servas, ast captas novos] | |
| omnibus amicis morbum tu incuties gravem, | 75 |
| ut te videre audireque aegroti sient. | |
| Cal. Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere? | |
| Meg. Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet, | |
| suspicionem et culpam ut ab se segregent. | |
| Cal. Non potest utrumque fieri. Meg. Quapropter? Cal. Rogas? | 80 |
| ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori: | |
| suspicio est in pectore alieno sita. | |
| nam nunc ego si te surrupuisse suspicer | |
| Iovi coronam de capite ex Capitolio, | |
| qui in columine astat summo: si id non feceris | 85 |
| atque id tamen mihi lubeat suspicarier, | |
| qui tu id prohibere me potes ne suspicer? | |
| sed istúc negoti cupio scire quid siet. | |
| Meg. Haben tu amicum aut familiarem quempiam, | |
| quoi pectus sapiat? Cal. Edepol haud dicam dolo: | 90 |
| sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, | |
| sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, | |
| ad amici partem an ad inimici pervenant; | |
| sed tu ex amicis mi es certis certissimus. | |
| si quid scis me fecisse inscite aut improbe, | 95 |
| †si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. Meg. Scio; | |
| et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas. | |
| Cal. Expecto si quid dicas. Meg. Primumdum omnium, | |
| male dictitatur tibi volgo in sermonibus: | |
| turpilucricupidum te vocant cives tui; | 100 |
| tum autem sunt alii, qui te volturium vocant: | |
| hostisne an civis comedis, parvi pendere. | |
| haec cum audio in te dici, discrucior miser. | |
| Cal. Est atque non est mi in manu, Megaronides: | |
| quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est. | 105 |
| Meg. Fuitne híc tibi amicus Charmides? Cal. Est et fuit. | |
| id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. | |
| nam postquam hic eius rem confregit filius | |
| videtque ípse ad paupertatem protractum esse se | |
| suamque filiam esse adultam virginem, | 110 |
| simul eius matrem suamque uxorem mortuam, | |
| quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, | |
| mihi conmendavit virginem gnatam suam | |
| et rem suam omnem et illúm corruptum filium. | |
| haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. | 115 |
| Meg. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides, | |
| qui tuae mandatus est fide et fiduciae, | |
| quin eum restituis, quin ad frugem conrigis? | |
| ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius, | |
| si qui probiorem facere posses, non uti | 120 |
| in eandem tute accederes infamiam | |
| malumque ut eius cum tuo mísceres malo. | |
| C. Quid feci? M. Quod homo nequam. C. Non istuc meumst. | |
| Meg. Emistin de adulescente has aedes (quid taces?) | |
| ubi nunc tute habitas? Cal. Emi atque argentum dedi, | 125 |
| minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum. | |
| Meg. Dedistín argentum? Cal. Factum, neque facti piget. | |
| Meg. Edepol fide adulescentem mandatum malae. | |
| dedistíne hoc facto ei gladium, qui se occideret? | |
| quid secus est aut quid interest dare te in manus | 130 |
| argentum amanti homini adulescenti, animi impoti, | |
| qui exaedificaret suam incohatam ignaviam? | |
| Cal. Non ego illi argentum redderem? Meg. Non redderes, | |
| neque de illo quicquam neque emeres neque venderes, | |
| nec qui deterior esset faceres copiam. | 135 |
| inconciliastin eum qui mandatust tibi, | |
| ille quí mandavit, eum exturbasti ex aedibus? | |
| edepol mandatum pulchre et curatum probe; | |
| crede huic tutelam: suam melius rem gesserit. | |
| Cal. Subigis maledictis me tuis, Megaronides, | 140 |
| novo modo adeo, ut quod meae concreditumst | |
| taciturnitati clam, fide et fiduciae, | |
| ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, | |
| ut mihi necesse sit iam id tibi concredere. | |
| Meg. Mihi quod credideris sumes ubi posiveris. | 145 |
| Cal. Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter | |
| nobis, et quaeso identidem circumspice. | |
| Meg. Ausculto si quid dicas. Cal. Si taceas, loquar. | |
| quoniam hinc est profecturus peregre Charmides, | |
| thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus, | 150 |
| hic in conclavi quodam—sed circumspice. | |
| Meg. Nemost. Cal. Nummorum Philippeum ad tria milia. | |
| id solus solum per amicitiam et per fidem | |
| flens me obsecravit suo ne gnato crederem | |
| neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere. | 155 |
| nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi; | |
| si quid eo fuerit, certe illius filiae, | |
| quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem, | |
| ut eam in se dignam condicionem conlocem. | |
| Meg. Pro di immortales, verbis paucis quam cito | 160 |
| alium fecisti me, alius ad te veneram. | |
| sed ut occepisti, perge porro proloqui. | |
| Cal. Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam | |
| et meam fidelitatem et celata omnia | |
| paene ille ignavos funditus pessum dedit. | 165 |
| Meg. Quidum? Cal. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies, | |
| me apsente atque insciente, inconsultu meo, | |
| aedis venalis hasce inscripsit litteris. | |
| Meg. Adesurivit magis et ínhiavit acrius | |
| lupus, observavit dum dormitarent canes: | 170 |
| gregem universum voluit totum avortere. | |
| Cal. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes. | |
| sed nunc rogare ego vicissim te volo: | |
| quid fuit officium meum me facere? face sciam; | |
| utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit, | 175 |
| adversum quam eius me opsecravisset pater, | |
| an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus? | |
| qui emisset, eius essetne ea pecunia? | |
| emi egomet potius aedis, argentum dedi | |
| thensauri causa, ut salvom amico traderem. | 180 |
| neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae: | |
| illi redemi rusum, a me argentum dedi. | |
| haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt, | |
| ego me fecisse confiteor, Megaronides. | |
| em mea malefacta, em meam aváritiam tibi; | 185 |
| hascine propter res maledicas famas ferunt. | |
| Meg. Παῦσαι, vicisti castigatorem tuom: | |
| occlusti linguam, nihil est quod respondeam. | |
| Cal. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves | |
| communicesque hanc mecum meam provinciam. | 190 |
| Meg. Polliceor operam. Cal. Ergo ubi eris paulo post? Meg. Domi. | |
| Cal. Numquid vis? Meg. Cures tuam fidem. Cal. Fíet sedulo. | |
| Me. Sed quid ais? Ca. Quid vis? Me. Vbi nunc adulescens habet? | |
| Cal. Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit. | |
| Meg. Istuc volebam scire. i sane nunciam. | 195 |
| sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te ést? Cal. Itast, | |
| iuxtaque eam cúro cum mea. Meg. Recte facis. | |
| Cal. Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's?—Meg. Vale. | |
| nihil est profecto stultius neque stolidius | |
| neque mendaciloquius neque argutum magis, | 200 |
| neque confidentiloquius neque peiurius, | |
| quam urbani assidui cives, quos scurras vocant. | |
| atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, | |
| qui illorum verbis falsis acceptor fui, | |
| qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt. | 205 |
| quod quísque in animo habet aut habiturust sciunt, | |
| sciunt íd quod in aurem rex reginae dixerit, | |
| sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove; | |
| quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt. | |
| falson an vero laudent, culpent quem velint, | 210 |
| non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant. | |
| omnes mortales hunc aiebant Calliclem | |
| indignum civitate hac esse et vivere, | |
| bonis qui hunc adulescentem evortisset suis. | |
| ego de eórum verbis famigeratorum insciens | 215 |
| prosilui amicum castigatum innoxium. | |
| quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, | |
| unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat, | |
| famigeratori res sit cum damno et malo, | |
| hoc ita si fiat, publico fiat bono, | 220 |
| pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, | |
| occlusioremque habeant stultiloquentiam.— |