| II.ii | |
| Philto Quo illíc homo foras se pénetravit ex | 276 |
| aedíbus? Lys. Pater, adsum, imperá quidvis, | |
| neque tíbi ero in mora neque látebrose | |
| me abs tuó conspectu occúltabo. | |
| Ph. Féceris pár tuis ceteris fáctis, | 280 |
| patrém tuom si pércoles per pietatem. | |
| nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi, | |
| neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi | |
| nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet: | |
| malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis; | 285 |
| turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus | |
| sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens. | |
| haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies | |
| noctésque tibi canto út caveas. | |
| quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant, | 290 |
| cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumas | |
| haec míhi quom video elíciunt, | |
| quia ego ád hoc genus hominum dúravi. | |
| quin príus me ad plures pénetravi? | |
| nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant. | 295 |
| hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium. | |
| meo módo et moribus vivito ántiquis, | |
| quae ego tíbi praecipio, ea fácito. | |
| nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se. | |
| haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident. | 300 |
| Lys. Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia | |
| tuis servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater. | |
| pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo | |
| meum animum tibi servitutem servire aequom censui. | |
| Phil. Quí homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, | 305 |
| utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat, | |
| an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint: | |
| si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi; | |
| si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet. | |
| tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. | 310 |
| nimio satiust, ut opust té ita ésse, quam ut animo lubet: | |
| qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent. | |
| Lys. Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae; | |
| ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum | |
| neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri | 315 |
| neu tibi aegritudinem, pater, párerem, parsi sedulo: | |
| sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia. | |
| Phil. Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi; | |
| mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime. | |
| is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; | 320 |
| qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae: | |
| [qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.] | |
| bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant. | |
| Lys. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo | |
| ego me abs te exorare. Phil. Quid id est? dare iam veniam gestio. | 325 |
| Lys. Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, | |
| minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater, | |
| bene volo ego illi facere, si tu non nevis. Phil. Nempe dé tuo? | |
| Lys. De meo: nam quod tuomst meumst, ómne meumst autem tuom. | |
| Phil. Quid is? egetne? Lys. Eget. Phil. Habuitne rem? Lys. Habuit. Phil. Quí eam perdidit? | 330 |
| publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis? | |
| mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit? | |
| L. Nihil istorum. P. Quid igitur? L. Per comitatem edepol, pater; | |
| praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit. | |
| Phil. Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, | 335 |
| qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget; | |
| nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus. | |
| Lys. Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo. | |
| Phil. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat; | |
| nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam. | 340 |
| non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens: | |
| sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, | |
| ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat. | |
| Lys. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet. | |
| Phil. Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. | 345 |
| Lys. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua | |
| multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris | |
| ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris. | |
| Phil. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus? | |
| Lys. Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? | 350 |
| 'quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum, | |
| quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.' | |
| Phil. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi, | |
| is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom. | |
| Lys. Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, | 355 |
| et aliis qui comitati simus benevolentibus. | |
| Phil. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis. | |
| cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri. | |
| Lys. Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio, | |
| qui illic habitat. Phil. Quin comedit quod fuit, quod non fuit? | 360 |
| Lys. Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt. | |
| Phil. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine. | |
| nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi: | |
| eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust. | |
| Lys. Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum | 365 |
| vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust. | |
| Phil. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia; | |
| sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust. | |
| agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? Lys. Nil quicquam, pater; | |
| tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. | 370 |
| Phil. An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis? | |
| L. Eo, pater. P. Pol ego istam volo me rationem edoceas. L. Licet. | |
| scin tu illum quo genere natus sit? Phil. Scio, adprime probo. | |
| Lys. Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater, | |
| ducere uxorem sine dote. Phil. Sine dote uxorem? Lys. Ita; | 375 |
| tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam, | |
| neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier. | |
| Phil. Egone indotatam te uxorem ut patiar? Lys. Patiundumst, pater; | |
| et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae. | |
| Phil. Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, | 380 |
| historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet; | |
| verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum | |
| video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico: | |
| tibi permitto; posce, duce. Lys. Di te servassint mihi. | |
| sed adde ad istam gratiam unum. P. Quid id est autem unum? L. Eloquar. | 385 |
| tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Phil. Eccere. | |
| Lys. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris. | |
| gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea. | |
| Phil. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium. | |
| dabitur opera. Lys. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet; | 390 |
| Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.— |