| II.iii | |
| Phil. Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo; | 392 |
| verum meliora sunt quam quae deterruma. | |
| sed hoc me únum consolatur atque animum meum, | |
| quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet | 395 |
| consulit advorsum filium, nugas agit: | |
| miser ex animo fit, factius nihilo facit. | |
| suae senectúti is acriorem hiemem parat, | |
| quom illam importunam tempestatem conciet. | |
| sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum | 400 |
| ipse exit Lesbonicus cum servo foras. |