| II.iv | |
| Lesbonicvs Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus | 402 |
| minas quadraginta accepisti a Callicle. | |
| estne hoc quod dico, Stasime? Stasimvs Quom considero, | |
| meminisse videor fieri. Lesb. Quid factumst eo? | 405 |
| Stas. Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis, | |
| piscator, pistor apstulit, lanii, coqui, | |
| holitores, myropolae, aucupes: confit cito; | |
| non hercle minus divorse distrahitur cito, | |
| quam si tu obicias formicis papaverem. | 410 |
| Lesb. Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis. | |
| Stas. Quid quod dedisti scortis? Lesb. Ibidem una traho. | |
| Stas. Quid quod égo defrudavi? Lesb. Em, istaec ratio maxumast. | |
| Stas. Non tibi illud apparere, si sumas, potest; | |
| nisi tu immortale rere esse argentum tibi. | 415 |
| Phil. Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, | |
| postquam comedit rem, post rationem putat. | |
| Lesb. Nequaquam argenti ratio comparet tamen. | |
| Stas. Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται. | |
| minas quadraginta accepisti a Callicle, | 420 |
| et ille aédis mancipio abs te accepit? Lesb. Admodum. | |
| Phil. Pol opino adfinis noster aedis vendidit; | |
| pater quom peregre veniet, in portast locus, | |
| nisi forte in ventrem filio conrepserit. | |
| Stas. Trapezítae mille drachumarúm Olympico, | 425 |
| quas de ratione dehibuisti, redditae? | |
| Lesb. Nempe quás spopondi. Stas. Immó 'quas dependi' inquito | |
| [†qua sponsione pronuper tu exactus es] | 427a |
| pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem. | 428 |
| L. Factum. S. Vt quidem illud perierit. L. Factum id quoque est. | |
| nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst. | 430 |
| Stas. Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet. | |
| Phil. Tempust adeundi. Lesb. Éstne hic Philto qui advenit? | |
| is herclest ipsus. Stas. Edepol né ego istum velim | |
| meum fíeri servom cum suo peculio. | |
| Phil. Erum atque servom plurumum Philto iubet | 435 |
| salvere, Lesbonicum et Stasimum. Lesb. Di duint | |
| tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius? | |
| Phil. Bene volt tibi. Lesb. Edepol mutuom mecum facit. | |
| Stas. Nequam illud verbumst 'bene volt', nisi qui bene facit. | |
| ego quoque volo esse liber: nequiquam volo; | 440 |
| hic postulet frugi esse: nugas postulet. | |
| Phil. Meus gnátus me ad te misit, inter te atque nos | |
| adfinitatem ut conciliarem et gratiam. | |
| tuam vólt sororem ducere uxorem; et mihi | |
| sententia eademst et volo. Lesb. Hau nosco tuom: | 445 |
| bonis tuis rebus meas res inrides malas. | |
| Phil. Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter, | |
| neque te derisum advenio neque dignum puto. | |
| verum hoc quod dixi: meus me oravit filius, | |
| ut tuam sororem poscerem uxorem sibi. | 450 |
| Lesb. Mearúm me rerum novisse aequomst ordinem. | |
| cum vostra nostra non est aequa factio. | |
| adfinitatem vobis aliam quaerite. | |
| Stas. Satin tu es sanus mentis aut animi tui, | |
| qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi | 455 |
| ferentárium esse amicum inventum intellego. | |
| Lesb. Abin hínc dierecte? Stas. Si hercle ire occipiam, votes. | |
| Lesb. Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi. | |
| Phil. Benigniorem, Lesbonice, te mihi, | |
| quam nunc experior esse, confido fore; | 460 |
| nam et stulte facere et stulte fabularier, | |
| utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst. | |
| Stas. Verum hercle hic dicit. Lesb. Oculum ego ecfodiam tibi, | |
| si verbum addideris. Stas. Hercle qui dicam tamen; | |
| nam si sic non licebit, luscus dixero. | 465 |
| Phil. Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles | |
| vostras cum nostris factiones atque opes? | |
| Lesb. Dico. Phil. Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris | |
| atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit | |
| (adposita cena sit, popularem quam vocant), | 470 |
| si illi congestae sint epulae a cluentibus: | |
| si quid tibi placeat quod illi congestum siet, | |
| edisne an incenatus cum opulento accubes? | |
| Lesb. Edim, nisi si ille votet. Stas. At pol ego etsi votet | |
| edim, atque ambabus malis expletis vorem, | 475 |
| et quod illi placeat praeripiam potissimum, | |
| neque illí concedam quicquam de vita mea. | |
| verecundari neminem ápud mensam decet, | |
| nam ibi de divinis atque humanis cernitur. | |
| Phil. Rem fabulare. Stas. Non tibi dicam dolo: | 480 |
| decedam ego illi de via, de semita, | |
| de honore populi; verum quod ad ventrem attinet, | |
| non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit. | |
| cena hac annona est sine sacris hereditas. | |
| Phil. Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites, | 485 |
| id optumum esse, tute uti sis optumus; | |
| si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus. | |
| nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto, | |
| dare atque accipere, Lesbonice, te volo. | |
| di divites sunt, deos decent opulentiae | 490 |
| et factiones, verum nos homunculi, | |
| satillum animai qui quom extemplo emisimus, | |
| aequo mendicus atque ille opulentissimus | |
| censetur censu ad Acheruntem mortuos. | |
| Stas. Mirum quin tu illo tecum divitias feras. | 495 |
| ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet. | |
| Phil. Nunc ut scias hic factiones atque opes | |
| non esse neque nos tuam neglegere gratiam, | |
| sine dote posco tuam sororem filio. | |
| quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces? | 500 |
| Stas. Pro di immortales, condicionem quoius modi. | |
| Phil. Quin fabulare 'di bene vortant, spondeo'? | |
| Stas. Eheú ubi usus nil erat dícto, spondeo | |
| dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere. | |
| Lesb. Quom adfinitate vostra me arbitramini | 505 |
| dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam. | |
| sed si haec res graviter cecidit stultitia mea, | |
| Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo | |
| dotem sorori; nam is de divitiis meis | |
| solus superfit praeter vitam relicuos. | 510 |
| Phil. Profecto dotem nil moror. Lesb. Certumst dare. | |
| Stas. Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat, | |
| abalienare a nobis? cave sis feceris. | |
| quid edemus nosmet postea? Lesb. Etiam tu taces? | |
| tibi ego rationem reddam? Stas. Plane periimus, | 515 |
| nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo. | |
| P. Si quid vis, Stasime. S. Huc cóncede aliquantum. P. Licet. | |
| Stas. Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat | |
| neve alius quisquam. Phil. Crede audacter quidlubet. | |
| Stas. Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum | 520 |
| tuom síris umquam fieri neque gnati tui. | |
| ei rei argumenta dicam. Phil. Audire edepol lubet. | |
| Stas. Primum omnium olim terra cum proscinditur, | |
| in quinto quoque sulco moriuntur boves. | |
| Phil. Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro. | 525 |
| Stas. Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum. | |
| Lesb. Consuadet homini, credo. etsi scelestus est, | |
| at mi infidelis non est. Stas. Audi cetera. | |
| post id, frumenti quom alibi messis maximast, | |
| tribus tántis illi minus redit quam opseveris. | 530 |
| Phil. Em istic oportet opseri mores malos, | |
| si in opserendo possint interfieri. | |
| Stas. Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit, | |
| quin pessume ei res vorterit: quoium fuit, | |
| alii exulatum abierunt, alii emortui, | 535 |
| alii se suspendere. em nunc hic quoius est, | |
| ut ad incitas redactust. Phil. Apage a me istum agrum. | |
| Stas. Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris. | |
| nam fulguritae sunt alternae árbores; | |
| sues moriuntur angina acerrume; | 540 |
| oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus. | |
| tum autem Surorum, genus quod patientissumumst | |
| hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit: | |
| ita cuncti solstitiali morbo decidunt. | |
| Phil. Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus | 545 |
| multo Surorum iam antidit patientia. | |
| sed istést ager profecto, ut te audivi loqui, | |
| malos in quem omnes publice mitti decet, | |
| sicut fortunatorum memorant insulas, | |
| quo cuncti qui aetatem egerint caste suam | 550 |
| conveniant; contra istoc detrudi maleficos | |
| aequom videtur, qui quidem istius sit modi. | |
| Stas. Hospitium est calamitatis: quid verbis opust? | |
| quamvis malam rem quaeras, illic reperias. | |
| Phil. At tu hercle et illi et alibi. Stas. Cave sis dixeris | 555 |
| me tibi dixisse hoc. Phil. Dixisti arcano satis. | |
| Stas. Quin hic quidem cúpit illum ab se abalienarier, | |
| si quem reperire possit cui os sublinat. | |
| Phil. Meus quídem hercle numquam fiet. Stas. Si sapies quidem. | |
| lepide hercle dé agro ego hunc senem deterrui; | 560 |
| nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit. | |
| Phil. Redeo ad te, Lesbonice. Lesb. Dic sodes mihi, | |
| quid hic est locutus tecum? Phil. Quid censes? homost: | |
| volt fieri liber, verum quod det non habet. | |
| Lesb. Et ego esse locuples, verum nequiquam volo. | 565 |
| Stas. Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet. | |
| Lesb. Quid tecum, Stasime? Stas. De istoc quod dixti modo: | |
| si ante voluisses, esses; nunc sero cupis. | |
| Phil. De dote mecum convenire nil potest: | |
| quid tibi lubet tute agito cum nato meo. | 570 |
| nunc tuam sororem filio posco meo. | |
| quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis? | |
| Lesb. Quid istíc? quando ita vis: di bene vortant. spondeo. | |
| Stas. Numquam edepol quoiquam <tam> expectatus filius | |
| natus quam illuc est spondeo natum mihi. | 575 |
| di fortunabunt vostra consilia. Phil. Ita volo. | |
| Lesb. Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem, | |
| dic hoc negoti quo modo actumst. Stas. Ibitur. | |
| Lesb. Et gratulator meae sorori. Stas. Scilicet. | |
| Phil. I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis | 580 |
| dies cónstituatur; eadem haec confirmabimus.— | |
| Lesb. [Tu ístuc cura quod iussi. ego iam hic ero.—] | |
| dic Callicli, me ut convenat. Stas. Quin tu i modo. | |
| Lesb. De dote ut videat quid opus sit facto. Stas. I modo. | |
| Lesb. Nam certumst sine dote haud dare. Stas. Quin tu i modo. | 585 |
| Lesb. Neque enim illi damno umquam esse patiar Stas. Abi modo. | |
| Lesb. Meam néglegentiam. Stas. I modo. Lesb. <Nullo modo> | |
| aequom videtur quin quod peccarim Stas. I modo. | |
| Lesb. Potissimum mi id obsit. Stas. I modo. Lesb. O pater, | |
| enumquam aspiciam te?—Stas. I modo, i modo, i modo. | 590 |
| tandem impetravi abiret. di vestram fidem, | |
| edepol re gesta pessume gestam probe, | |
| si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum | |
| in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat. | |
| sed id si alienatur, actumst de collo meo, | 595 |
| gestandust peregre clupeus, galea, sarcina: | |
| effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae, | |
| ibít istac, aliquo, in maximam malam crucem, | |
| latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam. | |
| ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum, | 600 |
| postquam exturbavit hic nós ex nostris aedibus.— |