| III.ii | |
| Lysiteles Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi. | 627 |
| Lesbonicvs Potin ut me ire quo profectus sum sinas? Lys. Si in rem tuam, | |
| Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam. | |
| Lesb. Quod est facillumum, facís. Lys. Quid id est? Lesb. Amico iniuriam. | 630 |
| Ly. Neque meumst neque facere didici. Le. Indoctus quam docte facis. | |
| quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi? | |
| [qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis. | |
| Lys. Egone? Lesb. Tune. Lys. Quid male facio? Lesb. Quod ego nolo, id cum facis. | |
| Lys. Tuae rei bene consulere cupio. Lesb. Tu [mihi] es melior quam egomet mihi? | 635 |
| sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. | |
| Lys. An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies? | |
| Lesb. Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet. | |
| scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, | |
| nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. | 640 |
| Lys. Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: | |
| itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, | |
| ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes? | |
| atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres, | |
| tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam | 645 |
| ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret, | |
| culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus. | |
| praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres. | |
| nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast: | |
| cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo: | 650 |
| in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es. | |
| atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto, | |
| ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam | |
| cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. | |
| Lesb. Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, | 655 |
| ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: | |
| scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; | |
| ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi. | |
| et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. | |
| Lys. At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere † | 660 |
| perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; | |
| et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, | |
| tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, | |
| in occulto iacebis cum te maxume clarum voles. | |
| pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; | 665 |
| scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi | |
| pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias. | |
| ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat; | |
| atque is mores hominum moros et morosos efficit: | |
| minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet; | 670 |
| quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis; | |
| [ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat.] | |
| insanum [et] malumst in hospítium devorti ad Cupidinem. | |
| sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. | |
| si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus; | 675 |
| tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom, | |
| atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati— | |
| ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. | |
| Lesb. Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. | |
| sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam. | 680 |
| meam [vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit | |
| me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis | |
| esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit. | |
| numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem. | |
| sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. | 685 |
| Lys. Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi | |
| atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia? | |
| Lesb. Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves, | |
| sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, | |
| me germanam meam sororem in concubinatum tibi, | 690 |
| si sine dote <dem>, dedisse magis quam in matrimonium. | |
| quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio | |
| té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: | |
| tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. | |
| Lys. Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim? | 695 |
| Lesb. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen | |
| is est honos homini pudico, meminisse officium suom. | |
| Lys. Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio: | |
| id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris | |
| atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, | 700 |
| effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres, | |
| cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis: | |
| mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument. | |
| id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris. | |
| Stas. Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν. | 705 |
| facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia. | |
| hic agit magis ex argumento et versus melioris facit. | |
| etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina. | |
| Lesb. Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est? | |
| S. Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. Le. I hac mecum domum, | 710 |
| Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur. | |
| Lys. Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar: | |
| si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, | |
| sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom; | |
| sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi, | 715 |
| ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.— | |
| Stas. Abiit [hercle] ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo. | |
| hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam, | |
| nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, | |
| fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. | 720 |
| video caculam militarem me futurum haud longius: | |
| ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus; | |
| credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore | |
| et capturum spolia ibi illum quí [meo] ero adversus venerit. | |
| egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et ságittas sumpsero, | 725 |
| cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo. | |
| ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom | |
| dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.— |