| III.iii | |
| Megaronides Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo | 729 |
| potest fíeri prosus quin dos detur virgini. | 730 |
| Callicles Namque hercle honeste fieri ferme non potest, | |
| ut eam perpetiar ire in matrimonium | |
| sine dote, quom eius rem penes me habeam domi. | |
| Meg. Parata dos domist; nisi expectare vis, | |
| ut eam sine dote frater nuptum conlocet. | 735 |
| post adeas tute Philtonem et dotem dare | |
| te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris. | |
| verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio | |
| te in crimen populo ponat atque infamiam; | |
| non temere dicant te benignum virgini: | 740 |
| datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre, | |
| ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data | |
| columem te sistere illi, et detraxe autument. | |
| nunc si opperiri vis adventum Charmidi, | |
| perlongumst: huic ducendi interea abscesserit | 745 |
| lubido; atque ea condicio huic vel primaria est. | |
| Call. Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi. | |
| vide si hóc utibile magis atque in rem deputas, | |
| ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet. | |
| sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem | 750 |
| indomito, pleno amoris ac lasciviae? | |
| minime, minime hercle vero. nam certo scio, | |
| locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; | |
| quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat | |
| neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. | 755 |
| Meg. Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? | |
| Call. Dum occasio ei <rei> reperiatur, interim | |
| ab amico alicunde mutuom argentum rogem. | |
| Meg. Potin est ab amico alicunde exorari? Call. Potest. | |
| Meg. Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris: | 760 |
| 'mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.' | |
| Call. Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom. | |
| Meg. Sed vide consilium, si placet. Call. Quid consilist? | |
| Meg. Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. Call. Quid est? | |
| Meg. Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest, | 765 |
| [quasi sit peregrinus. Call. Quid is scit facere postea?] | |
| ignota facie, quae <hic> non visitata sit; | 768 |
| mendacilocum aliquem [Call. Quid is scit facere postea?] | |
| falsidicum, confidentem. Call. Quid tum postea? | 770 |
| Meg. Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; | 767 |
| quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia | 771 |
| veniat, salutem ei nuntiet verbis patris: | |
| illum bene gerere rem et valere et vivere, | |
| et eum rediturum actutum; ferat epistulas | |
| duas, éas nos consignemus, quasi sint a patre: | 775 |
| det alteram illi, álteram dicat tibi | |
| dare sese velle. Call. Perge porro dicere. | |
| Meg. Seque aurum ferre virgini dotem a patre | |
| dicat patremque id iussisse aurum tibi dare. | |
| tenes iam? Call. Propemodo, atque ausculto perlubens. | 780 |
| Meg. Tum tú igitur demum adulescenti aurum dabis, | |
| ubi erit locata virgo in matrimonium. | |
| Call. Scite hercle sane. Meg. Hoc, ubi thensaurum effoderis, | |
| suspicionem ab adulescente amoveris: | |
| censebit aurum esse a patre allatum tibi, | 785 |
| tu de thensauro sumes. Call. Satis scite et probe; | |
| quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet. | |
| sed epistulas quando opsignatas adferet, | |
| [sed quom opsignatas attulerit epistulas] | 788a |
| nonne arbitraris eum adulescentem anuli | 789 |
| paterni signum novisse? Meg. Etiam tu taces? | 790 |
| sescentae ad eam rem causae possunt conligi: | |
| illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.† | |
| iam si opsignatas non feret, dici hoc potest, | |
| apud pórtitorem eas resignatas sibi | |
| inspectasque esse. in huius modi negotio | 795 |
| diem sermone terere segnities merast: | |
| quam vis sermones possunt longi texier. | |
| abi ad thensaurum iam confestim clanculum, | |
| servos ancillas amove. atque audin? Call. Quid est? | |
| Meg. Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, | 800 |
| nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. | |
| quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves? | |
| aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, | |
| continuo operíto denuo; sed clanculum, | |
| sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. | 805 |
| Call. Ita faciam. Meg. At énim nimis lóngo sermone utimur, | |
| diem conficimus quod iam properatost opus. | |
| nihil est de signo quod vereare; me vide: | |
| lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere | |
| apud pórtitores esse inspectas. denique | 810 |
| diei tempus non vides? quid illúm putas, | |
| natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust. | |
| quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst, | |
| adferre, non petere hinc se dicet. Call. Iam sat est. | |
| Meg. Ego sycophantam iam conduco de foro | 815 |
| epistulasque iam consignabo duas, | |
| eumque húc <ad> adulescentem meditatum probe | |
| mittam. Call. Eo ego igitur intro ad officium meum. | |
| tu istuc age.—Meg. Actum reddam nugacissume.— |