II.iv
Leonida Quid hoc sít negoti, neminem meum dictum magni facere? 407
Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
Merc. Nimis imperiosust. Lib. Vae mihi. Leon. Hodie salvere iussi 410
Libanum libertum? iam manu emíssu's? Lib. Obsecro te.
Leon. Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.
cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam? Lib. Hic me moratust.
Leon. Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse
atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam. 415
tu, verbero, imperium meum contempsisti? Lib. Perii, hospes.
Merc. Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
Leon. Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit. Merc. Quiesce quaeso.
Leon. Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, 420
cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
iussin columnis deici operas araneorum? 425
iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat. 430
em ergo hóc tibi. Lib. Hospes, te obsecro, defende. Merc. Saurea, oro,
mea causa ut mittás. Leon. Eho, ecquis pro vectura olivi
rem solvit? Lib. Solvit. Leon. Cui datumst? Lib. Sticho vicario ipsi
tuo. Leon. Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,
neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest. 435
sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo,
iam pró eis satis fecit Sticho? Lib. Fecisse satis opinor,
nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
Leon. Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;
nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos. 440
Dromo mercedem rettulit? Lib. Dimidio minus opinor.
Leon. Quid relicuom? Lib. Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.
Leon. Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
Lib. Non etiam. Leon. Hem non? si velis da * , commoda homini amico. 445
Merc. Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. Lib. Heús iam satis tu.
audin quae loquitur? Leon. Audio et quiesco. Merc. Tandem, opinor,
conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
quam mox mi operam das? Leon. Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti?
non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas), 450
ita iracundia obstitit oculis. Merc. Non mirum factum est.
sed si domi est, Demaenetum volebam. Leon. Negat esse intus.
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
Merc. Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam. 455
Lib. Erus istunc novit atque erum hic. Merc. Ero huic praesente reddam.
Lib. Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
suscenseat, quoi ómnium rerum ipsus semper credit.
Leon. Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet. 460
Lib. Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
salvom hercle erit. Merc. Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo.
peregrinus ego sum, Sauream non novi. Lib. At nosce sane.
Merc. Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet. 465
ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
Leon. Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.
ferox est viginti minas meas tractare sese.
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
Merc. Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom. 470
Leon. Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
Lib. Impure, nihili. non vides irasci? Leon. Perge porro.
Lib. Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne male loquatur.
Merc. Malum hercle vobis quaeritis. Leon. Crura hercle diffringentur,
ni istum impudicum percies. Lib. Perii hercle. age impudice, 475
sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
Leon. Pergin precari pessimo? Merc. Quae res? tun libero homini
male servos loquere? Leon. Vapula. Merc. Id quidém tibi hercle fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
[in ius voco te. Leon. Non eo. Merc. Non is? memento. Leon. Memini. 480
Merc. Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro. Leon. Vae te.
tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?† Merc. Atque etiam
pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.]
Leon. Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes? 484-485
ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas. 486
Merc. Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
dare iusserit Demaenetus. Leon. Ita facito, age ambula ergo.
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
tam ego homo sum quam tu. Me. Scilicet. ita res est. Le. Sequere hac ergo. 490
praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
cui credi recte aeque putent. Merc. Fortassis. sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit. 495
Leon. Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
Merc. Fortasse. Leon. Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
absente ero solus mihi talentum argenti soli 500
adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.
Merc. Fortasse. Leon. Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers. Merc. Haud negassim.—