| I.i | |
| Diniarchvs Non omnis aetas ad perdiscendum sat est | 22 |
| amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis; | |
| neque eam rationem eapse umquam educet Venus, | |
| quam penes amantum summa summarum redit, | 25 |
| quot amans exemplis ludificetur, quot modis | |
| pereat quotque exoretur exorabulis: | |
| quot illíc blanditiae, quót illic iracundiae | |
| sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, | |
| quid perierandum est etiam, praeter munera: | 30 |
| primumdum merces annua, is primus bolust, | |
| ob eam tres noctes dantur; interea loci | |
| †aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, | |
| temptat benignusne an bonae frugi sies: | |
| quasi in piscinam rete qui iaculum parat, | 35 |
| quando abiit rete pessum, adducit lineam; | |
| si inierit rete piscis, ne effugiat cavet: | |
| dum huc dum illuc rete <circumv>or<tit>, impedit | |
| piscis usque adeo donicum eduxit foras. | |
| itidem si amator id quod oratur dedit | 40 |
| atque est benignus potius quam frugi bonae | |
| [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], | |
| si semel amoris poculum accepit meri | |
| eaque intra pectus se penetravit potio, | |
| extemplo et ipsus periit et res et fides. | 45 |
| si iratum scortumst forte amatori suo, | |
| bis perit amator, ab re atque <ab> animo simul; | |
| sin alter altri propitiust, idem perit: | |
| si raras noctes ducit, ab animo perit; | |
| sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit. | 50 |
| †iteca in aedibus lenosis† | 50a |
| prius quam únum dederis, centum quae poscat parat: | 51 |
| aut periit aurum aút conscissa pallula est | |
| aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum | |
| aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles | |
| aut armariola Graeca, aut aliquid semper <est> | 55 |
| quod † petra debeatque amans scorto suo. | |
| atque haec celamus nos clam magna industria, | |
| quom rem fidemque nosque nosmet perdimus, | |
| ne qui parentes neu cognati sentiant; | |
| quos cum celamus si faximus conscios, | 60 |
| qui nostrae aetati tempestivo temperent, | |
| unde anteparta demus postpartoribus, | |
| faxim lenonum et scortorum † plus est | 62a |
| et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet. | 63 |
| nam nunc lenonum et scortorum plus est fere, | |
| quam olim muscarum est cum caletur maxime. | 65 |
| nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias | |
| scorta <et> lenones qui sedent cottidie, | |
| ea nimia est ratio; quippe qui certo scio, | |
| ibi plus scortorum esse iam quam ponderum. | |
| quos quidem quam ád rem dicam in argentariis | 70 |
| referre habere, nisi pro tabulis, nescio, | |
| ubi aera perscribantur usuraria: | |
| accepta dico, expensa ne qui censeat. | |
| postremo id magno in populo † mulier hominibus, | |
| re placida atque otiosa, victis hostibus: | 75 |
| amare oportet omnes qui quod dent habent. | |
| nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium, | |
| suom nómen omne ex pectore exmovit meo, | |
| phronesim, nam phronesis est sapientia. | 78a |
| nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, | 79 |
| quod amantis multo pessimum est pecuniae; | 80 |
| eadem postquam alium repperit qui plus daret, | |
| damnosiorem, † mihi exinde immovit loco, | |
| quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala, | |
| Babyloniensem militem. is nunc dicitur | |
| venturus peregre; eo nunc commenta est dolum: | 85 |
| peperisse simulat sese, ut me extrudat foras | |
| atque ut cum solo pergraecetur milite; | |
| eum esse simulat militem puero patrem. | |
| eum istí suppositum puerum opinor pessumae. | 88a |
| mihi verba retur dare se? án me censuit | 89 |
| celare se potesse, gravida si foret? | 90 |
| nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, | |
| legatus hinc quo cum publico imperio fui. | |
| sed haec quidem eius Astaphium est ancillula; | |
| cum ea quoque etiam mihi fuit commercium. |