| I.ii | |
| Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, | 95 |
| ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, | |
| neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, | |
| gravidas foras exportet. novi ego hominum mores; | |
| ita nunc adulescentes morati sunt: quini | |
| aut seni adveniunt ad scorta congerrones; | 100 |
| consulta sunt consilia: quando intro advenerunt, | |
| oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae; | |
| sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent | |
| per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt. | |
| fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri, | 105 |
| †ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere. | |
| at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris: | 107-110 |
| nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos. | 111 |
| Din. Me illís quidem haec verberat vérbis, | |
| nam ego húc bona mea degéssi. | |
| Ast. Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam. | |
| Din. Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis. | 115 |
| Ast. Quí revocat? Din. Scies: réspice huc. Ast. Quis est? | |
| Din. Vobís qui multa bóna esse volt. Ast. Dato, si ésse vis. | |
| Din. Fáxo erunt. réspice huc modo. Ast. Oh, | |
| enícas me miseram, quísquis es. | |
| Din. Péssuma, mane. | 120 |
| Ast. Óptume, odio es. | |
| Díniarchusne íllic est? átque is est. | |
| Din. Sálva sis. Ast. Ét tu. | |
| Din. Fer cóntra manum et paritér gradere. | |
| Ast. Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis. | 125 |
| Din. Quid agís? Ast. Valeo et validúm teneo. | |
| péregre quoniam ádvenis, céna detur. | |
| Din. Bene dícis benignequé vocas, Astáphium. Ast. Amabo, | |
| sine me íre, era quo iussít. Din. Eas. sed quíd ais? Ast. Quid vis? | |
| Din. Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis? Ast. Archilínem | 130 |
| †obstetricem. Din. Mála tu femina es, oles únde es disciplinam. | |
| manifesto mendaci, mala, teneo te. Ast. Quid iam, amabo? | |
| Din. Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse; | |
| nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix. | |
| sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator? | 135 |
| Ast. Nimis otiosum te arbitror hominem esse. Din. Qui arbitrare? | |
| Ast. Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas. | |
| Din. Vos mihi dedistis otium. Ast. Qui, amabo? Din. Ego expedibo. | |
| rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis. | |
| si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem. | 140 |
| Ast. An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege | |
| habere posse postulas, quin otiosus fias? | |
| Din. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris; | |
| nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit. | |
| Ast. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes: | 145 |
| ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos. | |
| Din. Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim | |
| volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos. | |
| Ast. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes | |
| habituru's, quí arari solent, ad pueros ire meliust. | 150 |
| hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani. | |
| Din. Vtrosque pergnovi probe. Ast. Em istoc pol tu otiosu's, | |
| cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis? | |
| Din. Procaciores estis vos, sed illí periuriores; | |
| illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam: | 155 |
| vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis. | |
| postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae. | |
| Ast. Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, | |
| et nostram et illorum vicem. Din. Qui istuc? Ast. Rationem dicam: | |
| quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet. | 160 |
| tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus. | |
| Din. O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare, | |
| sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam. | |
| Ast. Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat. | |
| te dum vivebas noveram. Din. An me mortuom arbitrare? | 165 |
| Ast. Qui potis [est], amabo, planius? qui antehac amator summus | |
| habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre. | |
| Din. Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim: | |
| rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis. | |
| Ast. Amator similest oppidi hostilis. Din. Quo argumento [est]? | 170 |
| Ast. Quam primum expugnari potis [est], tam id optimum est amicae. | |
| Din. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator: | |
| certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus. | |
| <Ast. Si vivit. Din.> Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis. | |
| Ast. Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas? | 175 |
| <i> intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie | |
| mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis. | |
| Din. In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes, | |
| facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto: | |
| eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis. | 180 |
| Ast. [Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.] | |
| non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, | |
| sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi. | |
| Din. Mala es atque eadem quae soles inlecebra. Ast. Vt exspectatus | |
| peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre. | 185 |
| D. Quid tandem? A. Te unum ex omnibus amat. D. Euge, fundi et aedis, | |
| per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? Ast. Quid vis? | |
| Din. Estne intus nunc Phronesium? Ast. Vtut aliis, tibi quidem intus. | |
| Din. Valetne? Ast. Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit. | |
| Din. Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum <hoc> perimus: | 190 |
| si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, | |
| verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira. | |
| A. Heia, haud itast res. D. Ain tu eam me amare? A. Immo unice unum. | |
| D. Peperisse audivi. A. Ah obsecro, tace, Diniarche. D. Quid iam? | |
| Ast. Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, | 195 |
| ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, | |
| vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat. | |
| Din. Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit? | |
| nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi. | |
| Ast. Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, | 200 |
| ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret. | |
| Din. Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles, | |
| quoius núnc ista adventum expetit. Ast. Immo ab eo ut nuntiatumst, | |
| iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror. | |
| Din. Ibo igitur intro? Ast. Quippini? tam audacter quam domum ad te; | 205 |
| nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche. | |
| Din. Quam mox te huc recipis? Ast. Iam hic ero: propest, profecta quo sum. | |
| Din. Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.— |