| II.i | |
| Ast. Hahahaé, requievi, | 209 |
| quia íntro abiit odiúm meum. | 210 |
| tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu | |
| loquár liberé quae volam ét quae lubébit. | |
| huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi, | |
| nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium. | |
| verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere, | 215 |
| magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius. | |
| dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus, | |
| iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst. | |
| actutum fortunae solent mutari, varia vitast: | |
| nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos: | 220 |
| verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur. | |
| si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est. | |
| piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum. | |
| [bonis ésse oportet déntibus lenám probam, | |
| adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui, | 225 |
| male corde consultare, bene lingua loqui.] | |
| meretricem sentis similem ésse condecet, | |
| quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare. | |
| numquam amatoris meretricem oportet causam noscere, | |
| quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum. | 230 |
| nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae. | |
| nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo; | |
| is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum. | |
| dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat. | |
| aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum. | 235 |
| [probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.] | |
| at nós male agere praedicant viri solere secum, | |
| nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem? | |
| nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator, | |
| neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit. | 240 |
| nam quando sterilis est amator ab datis, | |
| si negat se habere quod det, soli credimus, | |
| nec satis accipimus, satis cum quod det non habet: | |
| semper datores novos oportet quaerere, | |
| qui de thensauris integris demus danunt. | 245 |
| velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet, | |
| nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator. | |
| [sed is clam patrem etiam hac nocte illac | |
| per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.] | |
| sed est huic unus servos violentissimus, | 250 |
| qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri, | |
| item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit; | |
| ita est agrestis. sed fores, quidquid ést futurum, feriam. | |
| ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit? | 254-255 |