| II.ii | |
| Trvcvlentvs Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat? | 256 |
| Ast. Ego sum, respice ad me. Trvc. Quid ego? nonne egó videor tibi? | |
| quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio? | |
| Ast. Salve. Trvc. Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo? | |
| aegrotare malim quam esse tua salute sanior. | 260 |
| sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi? | |
| Ast. Comprime sis eiram. Trvc. Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime, | |
| impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum. | |
| Ast. Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram. | |
| nimis quidem hic truculentust. Trvc. Pergin male loqui, mulier, mihi? | 265 |
| Ast. Quid tibi ego male dicó? Trvc. Quia enim me truncum lentum nominas. | |
| nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito, | |
| iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram. | |
| Ast. Rus merum hoc quidemst. Trvc. Pudendumst vero clurinum pecus. | |
| advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus, | 270 |
| quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam? | |
| [an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas?] | |
| A. Nunc places, cum mi inclementer dicis. T. Quid hoc quod te rogo? | |
| mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos? | |
| pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias. | 275 |
| Ast. Ne attigas me. Trvc. Egon te tangam? íta me amabit sarculum, | |
| ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem | |
| cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, | |
| quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari. | |
| rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri! | 280 |
| sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi? | |
| quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus? | |
| Ast. Mulieres volo convenire vostras. Trvc. Quas tu mulieres | |
| mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus? | |
| Ast. Nullan istic mulier habitat? Trvc. Rus, inquam, abierunt. abi. | 285 |
| Ast. Quid clamas, insane? Trvc. Abire hinc ni properas grandi gradu, | |
| iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos | |
| unguentatos usque ex cerebro exvellam. Ast. Quanam gratia? | |
| Trvc. Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere | |
| quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes. | 290 |
| Ast. Erubui mecastor misera propter clamorem tuom. | |
| Trvc. Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris | |
| tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala. | |
| buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi. | |
| pessumae estis. Ast. Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint? | 295 |
| T. Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. A. Quid id obsecrost | |
| quod scias? Trvc. Erilis noster filius apud vos Strabax | |
| ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum. | |
| Ast. Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam. | |
| nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas; | 300 |
| ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet. | |
| ego istunc non novi adulescentem vostrum. Trvc. Veron serio? | |
| quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas | |
| latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam? | |
| Ast. Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont. | 305 |
| Trvc. Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi | |
| quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit, | |
| ní ego vostra ero maiori facta denarravero. | |
| Ast. Estne item violentus ut tu? Trvc. Non enim ille meretriculis | |
| munerandis rem coegit, verum parsimonia | 310 |
| duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae; | |
| ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem? | |
| iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni, | |
| neque istuc insegesti tergo coget examen mali.— | |
| Ast. Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam | 315 |
| tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo. | |
| verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote | |
| blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis; | |
| vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas. | |
| nunc ad eram revidebo. <sed> eccum ódium progreditur meum. | 320 |
| tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium. |