| II.viii | |
| Phron. Datin sóleas? atque me intro actutum ducite, | 631 |
| nam mihi de vento miserae condoluit caput.— | |
| Strat. Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent, | |
| quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur. | |
| quo pacto excludi, quaeso, potui planius, | 635 |
| quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine. | |
| quantillo mi opere nunc persuaderi potest, | |
| ut ego his suffringam talos totis aedibus. | |
| num quippiam tam immutat mores mulierum? | |
| postquam filiolum peperit, animos sustulit. | 640 |
| nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto | |
| intro ire in aedis. at ego nolo, non eo. | |
| ego faxo dicat me in diebus pauculis | |
| crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.— |