| III.i | |
| Strabax Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, | 645 |
| ut bubus glandem prandio depromerem. | |
| post illoc quam veni, advenit, si dis placet, | |
| ad villam argentum meo qui debebat patri, | |
| qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre. | |
| quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, | 650 |
| quid eum velit * | |
| homo cruminam sibi de collo detrahit, | |
| minas viginti mihi dat. accipio libens, | |
| condo in cruminam. ille abit. ego propere minas | |
| ovis ín crumina hác in urbem detuli. | 655 |
| fuít edepol Mars meo periratus patri, | |
| nam oves illius hau longe absunt a lupis. | |
| nunc ego istos mundulos urbanos amasios | |
| hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras. | |
| eradicarest certum cumprimis patrem, | 660 |
| post id locorum matrem. nunc hoc deferam | |
| argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam. | |
| tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium? | |
| Astaphivm Quid istúc? alienun es, amabo, mi Strabax, | 664-665 |
| qui non extemplo <intro> ieris? Strab. Anne oportuit? | 666 |
| Ast. Ita te quidem, qui es familiaris. Strab. Ibitur, | |
| ne me morari censeas.—Ast. Lepide facis. |