| II.vii | |
| Cyamvs Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli, | 551 |
| forás egerónes, bonórum exagógae. | |
| satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat? | |
| nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me, | |
| domist qui facit improba facta amator, | 555 |
| qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit | |
| <ne> apud nos <non> mundissimum sit; | |
| puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω. | |
| quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo, | |
| néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit. | 560 |
| nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo | |
| quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam. | |
| nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi: | |
| nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare; | |
| nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia. | 565 |
| haec cúm video fierí, suffuror súppilo, | |
| de praéda praedam cápio. | |
| meretrícem ego item esse reór, mare ut est: | |
| quod dés devorát <nec dat>ís umquam abúndat. | |
| hoc sáltem: <rem> sérvat nec úlli ubi sit appáret: | 570 |
| dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici. | |
| velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia | |
| <paene> íntulit in paupériem: | |
| privábit bonís, luce, honóre atque amícis. | |
| áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui. | 575 |
| pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam. | |
| iubeo vos salvere. Phron. Noster Cyame, quid agis? ut vales? | |
| Cyam. Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero. | |
| erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi | |
| dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas. | 580 |
| Phron. Pol haúd perit quod illum tántum amo. | |
| Cyam. Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi. | |
| Ph. Grata ácceptaque ecastór habeo. iube <vása> auferri intro, i Cyame. | |
| Ast. Écquid audítis, haec quaé iam <Cyamo> ímperat? | |
| Cyam. Vása nolo aúferant: désiccarí iube. | 585 |
| A. Ímpudens mecástor, Cyame, es. C. Égone? A. Tu. C. Boná fide? | |
| tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti? | |
| Phron. Díc, amabó te, ubi est Díniarchús? Cyam. Domi. | |
| Phron. Díc ob haec dóna, quae ad mé <hodie> míserit, | |
| me íllum amare plurimum ómnium hominum merito, | 590 |
| méque honorem ílli habere ómnium máxumum, | |
| átque ut huc véniat <ad me> óbsecrare. Cyam. Ílicet. | |
| séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis? | |
| ánimo hercle homost suo miser, | |
| quísquis est. Phron. Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro, | 595 |
| militem, hic apud me <quí> erat? huius pater pueri illic est. | |
| úsque abegi, áspuli, iússi abi<ret; tamen> | |
| mánsit: auscultát, observat quám rem agam. C. Novi hóminem nihili. | |
| íllicinest? Phron. Íllic est. Cyam. Me íntuetúr gemens; | |
| traxit ex intimo ventre suspiritum. | 600 |
| hoc vide, dentibus frendit, icit femur; | |
| num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat? | |
| S. Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam. | |
| loquere: únde es? cuius es? cúr ausu's mi inclémenter dicére? C. Lubitumst. | 604-605 |
| Strat. Istúcine mihi respóndes? Cyam. Hoc. non égo te flocci fácio. | 606 |
| S. Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem? Ph. Lúbitumst. | |
| Strat. Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa, | |
| holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum, | 609-610 |
| umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci? C. Quae haéc res? | 611 |
| meone [ero tu], ímprobe tu, male dícere <ero> audés, fons viti et peiúri? | |
| S. Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam. | |
| C. Tangé modo, iám ego <te> hic agnum faciam ét medium distrúncabo. | |
| si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo. | 615 |
| Ph. Si aequóm facias, advéntores meos <nón> incuses, quórum | |
| mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi. | |
| S. Tum pól ego et donis prívatus sum et périi. Ph. Plane istúc est. | |
| Cyam. Quíd nunc ergo hic ódiosu's, confessus omnino reus? | |
| S. Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo. C. Áccede huc modo, adi húc modo. | 620 |
| S. Étiam, scelus virí, minitare? quém ego [offatim iam] iam iam cóncipilabo. | |
| quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est? | |
| quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam? | |
| emoriere ocius, ni manu viceris. | |
| Cyam. Quid, manu vicerim? Strat. Fac quod iussi, mane. | 625 |
| iam égo te hic offatím conficiam, <síc> occidi te óptumum est. | |
| Cyam. Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est. | |
| séd verum <me> sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum, | |
| adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim. | |
| sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?— | 630 |