| II.v | |
| Phronesivm Puero ísti date mammam. út miserae | 448 |
| matrés sollicitaeque éx animo sumus crúciamurque! | 449-450 |
| edepól commentum mále, cumque eam rem in córde agito, | 451 |
| nimió—minus perhibemúr malae quam sumus íngenio. | |
| egó prima dé me, domó docta, díco. | |
| quanta ést cura in animo, quantum corde capio | 454-455 |
| dolorem—dolus ne occidat morte pueri: | 456 |
| mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae; | |
| quae ausa hunc sum, tantundem dolum <nunc> adgrediar. | |
| lucri causa avara probrum sum exsecuta, | |
| alienos dolores mihi supposivi; | 460 |
| <sed> nullam rem oportet dolose adgrediri, | |
| nisi astu totam accurateque exsequare. | |
| vosmet iam videtis, ut ornata incedo: | |
| puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo. | |
| mále quod mulier fácere incepit, nísi <id> efficere pérpetrat, | 465 |
| id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast; | |
| bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit. | |
| nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt, | |
| nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene: | |
| mulieri nimio male facere levius onus est quam bene. | 470 |
| ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia, | |
| quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio: | |
| eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo. | |
| is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens | |
| sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem. | 475 |
| date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam. | |
| hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium, | |
| face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam. | |
| soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis. | |
| ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria. | 480 |
| date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim. |