| III.i | |
| Lydvs Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro. | 368 |
| nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit, | |
| nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. | 370 |
| Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae. | |
| apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem. | |
| omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare— | |
| quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes. | |
| egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem, | 375 |
| Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula? | |
| [quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos | |
| ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.] | |
| neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, | |
| quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos | 380 |
| tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti. | |
| [nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri] | |
| de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, | |
| ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.— |