| III.iv | |
| Hegio Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus? | 533 |
| Tynd. Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare. | |
| quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor? | 535 |
| mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis? | |
| utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua, | |
| Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis. | |
| occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam. | |
| Heg. Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere. Tynd. Quis homo est me hominum miserior? | 540 |
| Aristophontes Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare, | |
| proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris? | |
| equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, | |
| tu usque a puero servitutem servivisti in Alide. | |
| Heg. Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, | 545 |
| aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. | |
| Tynd. Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide, | |
| ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas. | |
| nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, | |
| et illic isti qui insputatur morbus interdum venit. | 550 |
| proin tu ab istoc procul recedas. Heg. Vltro istum a me. A. Ain, verbero? | |
| me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, | |
| et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier? | |
| Heg. Ne verere, multos iste morbus homines macerat, | |
| quibus insputari saluti fuit atque is profuit. | 555 |
| Arist. Quid tu autem? etiam huic credis? Heg. Quid ego credam huic? Arist. Insanum esse me? | |
| Tynd. Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst, | |
| Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi. | |
| Heg. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum. | |
| Tynd. Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. | 560 |
| Heg. At etiam te suom sodalem esse aibat. Tynd. Haud vidi magís. | |
| et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea | |
| una opera mihi sunt sodales qua iste. Arist. At etiam, furcifer, | |
| male loqui mi audés? non ego te novi? Heg. Pol planum id quidem est, | |
| non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. | 565 |
| quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides. | |
| Arist. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat. | |
| Tynd. Tu énim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio. | |
| Arist. Pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine | |
| qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. Tynd. Em. Arist. Dic modo: | 570 |
| tun negas te Tyndarum esse? T. Négo, inquam. A. Tun te Philocratem | |
| esse ais? Tynd. Égo, inquam. Arist. Tune huic credis? Heg. Plus quidem quam tibi aut mihi. | |
| nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem | |
| ad patrem huius. Arist. Quem patrem, qui servos est? T. Et tu quidem | |
| servos es, liber fuisti, et ego me confido fore, | 575 |
| si huius huc reconciliasso in libertatem filium. | |
| Arist. Quid ais, furcifer? tun te gnatum <esse> memoras liberum? | |
| Tynd. Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. A. Quid est? | |
| ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit. | |
| nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. | 580 |
| Tynd. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist, | |
| omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis: | |
| est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis. | |
| Arist. Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere. | |
| atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit. | 585 |
| filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet. | |
| Tynd. Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant. | |
| illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. | |
| propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. Arist. Quin tute is es: | |
| neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. | 590 |
| Tynd. Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit? | |
| Arist. Enim iam nequeo contineri. T. Heus, audin quid ait? quin fugis? | |
| iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes | |
| comprehendi. Arist. Crucior. Tynd. Ardent oculi: fit opus, Hegio; | |
| viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? | 595 |
| atra bilis agitat hominem. Arist. At pol te, si hic sapiat senex, | |
| pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat. | |
| Tynd. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum. | |
| hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis. | |
| Arist. Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae | 600 |
| cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis. | |
| Tynd. Audin lapidem quaeritare? Arist. Solus te solum volo, | |
| Hegio. Heg. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam. | |
| Tynd. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi | |
| mordicus. Arist. Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis | 605 |
| neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat. | |
| verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo, | |
| dum istic itidem vinciatur. Tynd. Immo enim vero, Hegio, | |
| istic, qui volt, vinciatur. Arist. Tace modo. ego te, Philocrates | |
| false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. | 610 |
| quid mi abnutas? Tynd. Tibi ego abnuto? A. Quid agat, si absis longius? | |
| Heg. Quid ais? quid si adeam hunc insanum? Tynd. Nugas. ludificabitur, | |
| garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. | |
| ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides. | 615 |
| Heg. Nihili facio. tamen adibo. Tynd. Nunc ego omnino occidi, | |
| nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. | |
| Heg. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis. | |
| Arist. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio. | |
| sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam | 620 |
| neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio. | |
| at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, | |
| ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. H. Eho dic mihi, | |
| quis illic igitur est? Arist. Quem dudum dixi a principio tibi. | |
| hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi | 625 |
| et parentum et libertatis apud te deliquio siet. | |
| H. Quid tu ais? T. Me tuom esse servom et te meum erum. H. Haud istuc rogo. | |
| fuistin liber? Tynd. Fui. Arist. Enim vero non fuit, nugas agit. | |
| Tynd. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, | |
| qui id tam audacter dicere audes? Arist. Puerum te vidi puer. | 630 |
| Tynd. At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi. | |
| meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam? | |
| Heg. Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides? | |
| Arist. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem. | |
| Philocrati Theodoromedes fuit pater. Tynd. Pereo probe. | 635 |
| quin quiescis? <i> dierectum cor meum, ac suspende te. | |
| tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine. | |
| Heg. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide | |
| neque esse hunc Philocratem? A. Tam satis quam numquam hoc invenies secus. | |
| sed ubi is nunc est? Heg. Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume. | 640 |
| sed vide sis. Arist. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. | 643 |
| Heg. Certon? Arist. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius. | |
| Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. | 645 |
| Heg. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser | 641 |
| huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis. | |
| sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? Arist. Dicam tibi: | 646 |
| macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, | |
| subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. Heg. Convenit. | |
| Tynd. Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim. | |
| vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. | 650 |
| Heg. Verba mihi data esse video. Tynd. Quid cessatis, compedes, | |
| currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam? | |
| Heg. Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? | |
| illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum. | |
| nuculeum amisi, retinui pignori putamina. | 655 |
| ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis. | |
| hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, | |
| ite istinc, ecferte lora. Colaphvs Num lignatum mittimur? |