| III.iii | |
| Lysidamvs Stultitia magna est, mea quidem sententia, | 563 |
| hominem amatorem ullum ad forum procedere, | |
| in eum diem quoi quod amet in mundo siet; | 565 |
| sicut ego feci stultus: contrivi diem, | |
| dum asto advocatus cuidam cognato meo; | |
| quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, | |
| ne me nequiquam sibi hodie advocaverit. | |
| nam meo quidem animo qui advocatos advocet | 570 |
| rogitare oportet prius et <per>contarier, | |
| adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet: | |
| si neget adesse, exanimatum amittat domum. | |
| sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi, | |
| metuo ne non sit surda atque haec audiverit. | 575 |
| Cleost. Audivi ecastor cum malo magno tuo. | |
| Lys. Accedam propius. quid agis, mea festivitas? | |
| Cleost. Te ecastor praestolabar. Lys. Iamne ornata res? | |
| iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam, | |
| quae te adiutaret? Cleost. Arcessivi, ut iusseras. | 580 |
| verum hic sodalis tuos, amicus optumus, | |
| nescio quid se sufflavit uxori suae: | |
| negavit posse, quoniam arcesso, mittere. | |
| Lys. Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum. | |
| Cleost. Non matronarum officiumst, sed meretricium, | 585 |
| viris alienis, mi vir, subblandirier. | |
| i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus | |
| volo accurare, mi vir. Lys. Propera ergo. Cleost. Licet. | |
| iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum; | |
| miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.— | 590 |