| Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an | 17.2 |
| ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque | |
| scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae | |
| manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te | 5 |
| sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno | |
| seruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi | |
| respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si | |
| et hoc magicum est. tantamne esse mentiendi caecitatem | |
| dicam an consuetudinem? 'uenit Apuleius Oeam cum uno | 10 |
| seruo'; dein pauculis uerbis intergarritis: 'Apuleius Oeae | |
| una die tris manu misit'. ne illud quidem credibile | |
| fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse; quod tamen | |
| si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum | |
| putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto, | 15 |
| nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii | |
| paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri | |
| debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quo- | |
| rum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi | |
| Romani paucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne | 20 |
| haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem | |
| solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, | |
| qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio | |
| tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una | |
| porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris | 25 |
| calones fuisse? ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus | |
| deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam | |
| triumphos. M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se | |
| praedicarent, ipse in o[pe]ratione sua scriptum reliquit, | |
| cum in Hispania<m> consul proficisceretur, tris seruos solos | 30 |
| ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam uenerat, | |
| parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro | |
| de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. haec | |
| Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic male- | |
| dicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comi- | 35 |
| tum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset. |