| At ego non mirer, si boni consulis me de isto distor- | 16.23 |
| tissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo trucu- | |
| lentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum | 25 |
| iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater | |
| esses ignoraui et adhuc <h>ercle non satis noui. id adeo | |
| factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo | |
| occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore | |
| obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam | 30 |
| cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere | |
| quam aliena indagare. igitur hoc mihi aduersum te usu | |
| uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato | |
| atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem | |
| modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam, | 35 |
| facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate ab- | |
| dita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus. | 17.1 |