| Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris | 10.1 |
| de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi | |
| animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, | |
| ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur | |
| opera accusent C. Catul<l>um, quod Lesbiam pro Clodia nomi- | 5 |
| narit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam | |
| scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam | |
| dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia | |
| in uersu. e[t]quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, | |
| tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros | 10 |
| directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto mode- | |
| stius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum | |
| amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens | |
| nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin | |
| uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et | 15 |
| busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, | |
| uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et | |
| Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho com- | |
| petere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo | |
| doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; | 20 |
| nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni | |
| deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum | |
| Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere: | |
| ἀστὴρ πρὶν μὲν ἔλαμπες ἐνὶ ξωοῖσιν Ἑῷος· | |
| νῦν δὲ θανὼν λάμπεις Ἕσπερος ἐν φθιμένοις. | 25 |
| item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros | |
| coniuncto carmine: | |
| νῦν ὅτε μηδὲν Ἄλεξις ὅσον μόνον εἶφ’ ὅτι καλός, | |
| ὦπται καὶ πάντῃ πᾶσι περιβλέπεται. | |
| θυμέ, <τί> μηνύεις κυσὶν ὀστέον; εἶτ’ ἀνιήσει | 30 |
| ὕστερον. οὐχ οὕτω Φαῖδρον ἀπωλέσαμεν; | |
| ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione | |
| Syracusano si dixero, finem faciam: ὦ ἐμὸν ἐκμήνας θυμὸν | |
| ἔρωτι Δίων. Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in | 11.1 |
| iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in | |
| accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus | |
| ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis: | |
| 'nam castum esse decet pium poetam | 5 |
| ipsum, uersiculos nihil necesse est'? | |
| Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum | |
| uorsibus muneraretur, ita scripsit: 'lasciuus uersu, mente | |
| pudicus eras', quod nunquam ita dixisset, si forent lepi- | |
| diora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius | 10 |
| etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. | |
| aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator | |
| et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reli- | |
| quit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, | |
| quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus | 15 |
| quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto aper- | |
| tiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi; | |
| namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare | |
| peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe | |
| natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa. | 20 |
| mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo | 12.1 |
| cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: | |
| geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et | |
| diuersis amatoribus pollentis; earum alteram uulgariam, | |
| quae sit percita populari amore, non modo humanis | 5 |
| animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem | |
| imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium | |
| serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem | |
| Venerem, praeditam [quae sit] optimati amore, solis homi- | |
| nibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem | 10 |
| stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe | |
| amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra in- | |
| com[i]tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes ama- | |
| toribus suis conciliare, et si quando decora corpora | |
| co<m>mendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque | 15 |
| enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam | |
| quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam | |
| prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut | |
| semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: 'amabit | |
| sapiens, cupient ceteri', tamen si uerum uelis, Aemiliane, | 20 |
| uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat | |
| sapiens quam recordatur. da igitur ueniam Platoni philo- | 13.1 |
| sopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam | |
| contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philoso- | |
| phari; uel si tu id non facis, ego me facile patiar in | |
| huiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autem, | 5 |
| Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appen- | |
| dices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi | |
| rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto, | |
| quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc | |
| fecisti, libenter et diligenter. | 10 |