| LIBER II | |
| Vt primum nocte discussa sol nouus diem fecit, | 2.1.1 |
| et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et | |
| nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, | |
| reputansque me media Thessaliae loca tenere qua | |
| artis magicae natiua cantamina totius orbis consono | 5 |
| ore celebrentur fabulamque illam optimi comitis | |
| Aristomenis de situ ciuitatis huius exortam, suspen- | |
| sus alioquin et uoto simul et studio, curiose singula | |
| considerabam. Nec fuit in illa ciuitate quod aspiciens | |
| id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali | 10 |
| murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides | |
| quos offenderem de homine duratos et aues quas au- | |
| direm indidem plumatas et arbores quae pomerium | |
| ambirent similiter foliatas et fontanos latices de cor- | |
| poribus humanis fluxos crederem; iam statuas et | 15 |
| imagines incessuras, parietes locuturos, boues et id | |
| genus pecua dicturas praesagium, de ipso uero caelo | |
| et iubaris orbe subito uenturum oraculum. | |
| Sic attonitus, immo uero cruciabili desiderio | 2.1 |
| stupidus, nullo quidem initio uel omnino uestigio cupi- | |
| dinis meae reperto cuncta circumibam tamen. Dum | |
| in luxum nepotalem similis ostiatim singula pererro, | |
| repente me nescius forum cupidinis intuli, et ecce | 5 |
| mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione | |
| ibidem gradientem adcelerato uestigio comprehendo; | |
| aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic in- | |
| textum, matronam profecto confitebatur. Huius | |
| adhaerebat lateri senex iam grauis in annis, qui ut | 10 |
| primum me conspexit 'Est,' inquit 'hercules, est Lu- | |
| cius', et offert osculum et statim incertum quidnam | |
| in aurem mulieris obganniit; 'Quin' inquit 'etiam | |
| ipse parentem tuam accedis et salutas?' 'Vereor' in- | |
| quam 'ignotae mihi feminae' et statim rubore suffu- | 15 |
| sus deiecto capite restiti. At illa optutum in me con- | |
| uersa: 'En' inquit 'sanctissimae Saluiae matris ge- | |
| nerosa probitas, sed et cetera corporis execrabiliter | |
| ad [regulam qua diligenter aliquid adfingunt] <amus>- | |
| sim congruentia: inenormis proceritas, suculenta | 20 |
| gracilitas, rubor temperatus, flauum et inadfectatum | |
| capillitium, oculi caesii quidem, sed uigiles et in | |
| aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquouersum | |
| floridum, speciosus et immeditatus incessus.' | |
| Et | 3.1 |
| adiecit: 'Ego te, o Luci, meis istis manibus educaui, | |
| quidni? parentis tuae non modo sanguinis, uerum ali- | |
| moniarum etiam socia. Nam et familia Plutarchi am- | |
| bae prognatae sumus et eandem nutricem simul bibi- | 5 |
| mus et in nexu germanitatis una coaluimus. Nec aliud | |
| nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas ego | |
| priuatas nuptias fecerimus. Ego sum Byrrhena illa, | |
| cuius forte saepicule nomen inter tuos educatores fre- | |
| quentatum retines. Accede itaque hospitium fiducia, | 10 |
| immo uero iam tuum proprium larem.' | |
| Ad haec ego, iam sermonis ipsius mora rubore di- | |
| gesto: 'Absit,' inquam 'parens, ut Milonem hospitem | |
| sine ulla querela deseram; sed plane, quod officiis in- | |
| tegris potest effici, curabo sedulo. Quoties itineris | 15 |
| huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te | |
| deuertar.' | |
| Dum hunc et huius modi sermonem altercamur, | |
| paucis admodum confectis passibus ad domum Byr- | |
| rhenae peruenimus. | 20 |
| Atria longe pulcherrima columnis quadrifa- | 4.1 |
| riam per singulos angulos stantibus attolerabant sta- | |
| tuas, palmaris deae facies, quae pinnis explicitis sine | |
| gressu pilae uolubilis instabile uestigium plantis rosci- | |
| dis delibantes nec ut maneant inhaerent et iam uolare | 5 |
| creduntur. Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet | |
| libratam totius loci medietatem, signum perfecte lu- | |
| culentum, ueste reflatum, procursu uegetum, in- | |
| troeuntibus obuium et maiestate numinis uenera- | |
| bile; canes utrimquesecus deae latera muniunt, qui | 10 |
| canes et ipsi lapis erant; his oculi minantur, aures | |
| rigent, nares hiant, ora saeuiunt, et sicunde de proxi- | |
| mo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapi- | |
| dis exire, et in quo summum specimen operae fabri- | |
| lis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in | 15 |
| pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores. | |
| Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae mo- | |
| dum muscis et herbis et foliis et uirgulis et sicubi pam- | |
| pinis et arbusculis alibi de lapide florentibus. Splen- | |
| det intus umbra signi de nitore lapidis. Sub extrema | 20 |
| saxi margine poma et uuae faberrime politae depen- | |
| dent, quas ars aemula naturae ueritati similes expli- | |
| cuit. Putes ad cibum inde quaedam, cum mustulen- | |
| tus autumnus maturum colorem adflauerit, posse | |
| decerpi, et si fontem, qui deae uestigio discurrens in | 25 |
| lenem uibratur undam, pronus aspexeris, credes illos | |
| ut rure pendentes racemos inter cetera ueritatis nec | |
| agitationis officio carere. Inter medias frondes lapi- | |
| dis Actaeon simulacrum curioso optutu in deam [sum] | |
| proiectus iam in ceruum ferinus et in saxo simul et in | 30 |
| fonte loturam Dianam opperiens uisitur. | |
| Dum haec identidem rimabundus eximie delec- | 5.1 |
| tor, 'Tua sunt' ait Byrrhena 'cuncta quae uides', et | |
| cum dicto ceteros omnes sermone secreto decedere | |
| praecipit. Quibus dispulsis omnibus: 'Per hanc' in- | |
| quit, 'deam, o Luci carissime, ut anxie tibi metuo et | 5 |
| ut pote pignori meo longe prouisum cupio, caue tibi, | |
| sed caue fortiter a malis artibus et facinorosis illece- | |
| bris Pamphiles illius, quae cum Milone isto, quem | |
| dicis hospitem, nupta est. Maga primi nominis et | |
| omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae | 10 |
| surculis et lapillis et id genus friuolis inhalatis omnem | |
| istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in uetus- | |
| tum chaos submergere nouit. Nam simul quemque | |
| conspexerit speciosae formae iuuenem, uenustate eius | |
| sumitur et ilico in eum et oculum et animum detor- | 15 |
| quet. Serit blanditias, inuadit spiritum, amoris pro- | |
| fundi pedicis aeternis alligat. Tunc minus morigeros | |
| et uilis fastidio in saxa et in pecua et quoduis animal | |
| puncto reformat, alios uero prorsus extinguit. Haec | |
| tibi trepido et cauenda censeo. Nam et illa uritur | 20 |
| perpetuum et tu per aetatem et pulchritudinem ca- | |
| pax eius es.' Haec mecum Byrrhena satis anxia. | |
| At ego curiosus alioquin, ut primum artis ma- | 6.1 |
| gicae semper optatum nomen audiui, tantum a cau- | |
| tela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali ma- | |
| gisterio me uolens ampla cum mercede tradere et | |
| prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipi- | 5 |
| tare. Festinus denique et uecors animi manu eius | |
| uelut catena quadam memet expedio et 'Salue' pro- | |
| pere addito ad Milonis hospitium perniciter euolo. | |
| Ac dum amenti similis celero uestigium, 'Age,' in- | |
| quam 'o Luci, euigila et tecum esto. Habes exopta- | 10 |
| tam occasionem, et uoto diutino poteris fabulis miris | |
| explere pectus. Aufer formidines pueriles, comminus | |
| cum re ipsa nauiter congredere, et a nexu quidem | |
| uenerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genia- | |
| lem torum religiosus suspice, uerum enimuero Photis | 15 |
| famula petatur enixe. Nam et forma scitula et mori- | |
| bus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque | |
| cum somno concederes, et in cubiculum te deduxit | |
| comiter et blande lectulo collocauit et satis amanter | |
| cooperuit et osculato tuo capite quam inuita disce- | 20 |
| deret uultu prodidit, denique saepe retrorsa respi- | |
| ciens substitit. Quod bonum felix et faustum itaque, | |
| licet salutare non erit, Photis illa temptetur.' | |
| Haec mecum ipse disputans fores Milonis ac- | 7.1 |
| cedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam | |
| uado. Nec tamen domi Milonem uel uxorem eius of- | |
| fendo, sed tantum caram meam Photidem: suis para- | |
| bat isicium fartim concisum et pulpam frustatim con- | 5 |
| sectam †ambacupascuae iurulenta et quod naribus | |
| iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum. | |
| Ipsa linea tunica mundule amicta et russea fasceola | |
| praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula | |
| illud cibarium uasculum floridis palmulis rotabat in | 10 |
| circulum, et in orbis flexibus crebra succutiens et | |
| simul membra sua leniter inlubricans, lumbis sensim | |
| uibrantibus, spinam mobilem quatiens placide de- | |
| center undabat. Isto aspectu defixus obstupui et mi- | |
| rabundus steti, steterunt et membra quae iacebant | 15 |
| ante. Et tandem ad illam: 'Quam pulchre quamque | |
| festiue,' inquam 'Photis mea, ollulam istam cum nati- | |
| bus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! | |
| Felix et <certo> certius beatus cui permiseris illuc di- | |
| gitum intingere.' | 20 |
| Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella: 'Dis- | |
| cede,' inquit 'miselle, quam procul a meo foculo, | |
| discede. Nam si te uel modice meus igniculus afflaue- | |
| rit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum | |
| nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum | 25 |
| suaue quatere noui.' | |
| Haec dicens in me respexit et risit. Nec ta- | 8.1 |
| men ego prius inde discessi quam diligenter omnem | |
| eius explorassem habitudinem. Vel quid ego de cete- | |
| ris aio, cum semper mihi unica cura fuerit caput capil- | |
| lumque sedulo et puplice prius intueri et domi postea | 5 |
| perfrui sitque iudicii huius apud me certa et statuta | |
| ratio, uel <quod . . . > uel quod praecipua pars ista cor- | |
| poris in aperto et perspicuo posita prima nostris lu- | |
| minibus occurrit et quod in ceteris membris floridae | |
| uestis hilaris color, hoc in capite nitor natiuus opera- | 10 |
| tur; denique pleraeque indolem gratiamque suam | |
| probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimouent, | |
| nudam pulchritudinem suam praebere se gestiunt ma- | |
| gis de cutis roseo rubore quam de uestis aureo colore | |
| placiturae. At uero—quod nefas dicere, nec quod | 15 |
| sit ullum huius rei tam dirum exemplum!—si | |
| cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput ca- | |
| pillo spoliaueris et faciem natiua specie nudaueris, | |
| licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata, | |
| licet inquam Venus ipsa fuerit, licet omni Gratiarum | 20 |
| choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et | |
| balteo suo cincta, cinnama fraglans et balsama rorans, | |
| calua processerit, placere non poterit nec Vulcano | |
| suo. | |
| Quid cum capillis color gratus et nitor splen- | 9.1 |
| didus inlucet et contra solis aciem uegetus fulgurat | |
| uel placidus renitet aut in contrariam gratiam uariat | |
| aspectum et nunc aurum coruscans in lenem mellis | |
| deprimitur umbram, nunc coruina nigredine caerulus | 5 |
| columbarum colli flosculos aemulatur, uel cum gut- | |
| tis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui | |
| discriminatus et pone uersum coactus amatoris ocu- | |
| lis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gra- | |
| tiorem? Quid cum frequenti subole spissus cumulat | 10 |
| uerticem uel prolixa serie porrectus dorsa permanat? | |
| Tanta denique est capillamenti dignitas ut quamuis | |
| auro ueste gemmis omnique cetero mundo exornata | |
| mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, or- | |
| nata non possit audire. | 15 |
| Sed in mea Photide non operosus sed inordinatus | |
| ornatus addebat gratiam. Vberes enim crines leniter | |
| remissos et ceruice dependulos ac dein per colla dis- | |
| positos sensimque sinuatos patagio residentes pau- | |
| lisper ad finem conglobatos in summum uerticem no- | 20 |
| dus adstrinxerat. | |
| Nec diutius quiui tantum cruciatum uoluptatis | 10.1 |
| eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine sum- | |
| mum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud | |
| sauium impressi. Tum illa ceruicem intorsit et ad me | |
| conuersa limis et morsicantibus oculis: 'Heus tu, sco- | 5 |
| lastice,' ait 'dulce et amarum gustulum carpis. Caue | |
| ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudi- | |
| nem contrahas.' | |
| 'Quid istic' inquam 'est, mea festiuitas, cum sim | |
| paratus uel uno sauiolo interim recreatus super istum | 10 |
| ignem porrectus assari' et cum dicto artius eam com- | |
| plexus coepi sauiari. Iamque aemula libidine in amo- | |
| ris parilitatem congermanescenti mecum, iam paten- | |
| tis oris inhalatu cinnameo et occursantis linguae in- | |
| lisu nectareo prona cupidine adlibescenti: 'Pereo', | 15 |
| inquam 'immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris'. | |
| Ad haec illa rursum me deosculato: 'Bono animo | |
| esto,' inquit 'nam ego tibi mutua uoluntate manci- | |
| pata sum, nec uoluptas nostra differetur ulterius, sed | |
| prima face cubiculum tuum adero. Abi ergo ac te | 20 |
| compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo | |
| proeliabor.' | |
| His et talibus obgannitis sermonibus inter nos | 11.1 |
| discessum est. Commodum meridies accesserat et mit- | |
| tit mihi Byrrhena xeniola porcum opimum et quinque | |
| gallinulas et uini cadum in aetate pretiosi. Tunc ego | |
| uocata Photide: 'Ecce' inquam 'Veneris hortator et | 5 |
| armiger Liber aduenit ultro. Vinum istud hodie sor- | |
| bamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignauiam | |
| et alacrem uigorem libidinis incutiat. Hac enim sitar- | |
| chia nauigium Veneris indiget sola, ut in nocte perui- | |
| gili et oleo lucerna et uino calix abundet.' | 10 |
| Diem ceterum lauacro ac dein cenae dedimus. | |
| Nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus | |
| adcubueram, quam pote tutus ab uxoris eius aspectu, | |
| Byrrhenae monitorum memor, et perinde in eius fa- | |
| ciem oculos meos ac si in Auernum lacum formidans | 15 |
| deieceram. Sed adsidue respiciens praeministrantem | |
| Photidem inibi recreabar animi, cum ecce iam uespera | |
| lucernam intuens Pamphile: 'Quam largus' inquit | |
| 'imber aderit crastino', et percontanti marito qui | |
| comperisset istud respondit sibi lucernam praedicere. | 20 |
| Quod dictum ipsius Milo risu secutus: 'Grandem' | |
| inquit 'istam lucernam Sibyllam pascimus, quae | |
| cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula cande- | |
| labri contuetur.' | |
| Ad haec ego subiciens: 'Sunt' aio 'prima | 12.1 |
| huiusce diuinationis experimenta; nec mirum, licet | |
| modicum istum igniculum et manibus humanis labo- | |
| ratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis | |
| uelut sui parentis, quid is sit editurus in aetheris uer- | 5 |
| tice diuino praesagio et ipsum scire et nobis enun- | |
| tiare. Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chal- | |
| daeus quidam hospes miris totam ciuitatem responsis | |
| turbulentat et arcana fatorum stipibus emerendis edi- | |
| cit in uulgum, qui dies copulas nuptiarum adfirmet, | 10 |
| qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori | |
| commodus, qui uiatori celebris, qui nauigiis oppor- | |
| tunus. Mihi denique prouentum huius peregrinatio- | |
| nis inquirenti multa respondit et oppido mira et satis | |
| uaria; nunc enim gloriam satis floridam, nunc histo- | 15 |
| riam magnam et incredundam fabulam et libros me | |
| futurum.' | |
| Ad haec renidens Milo: 'Qua' inquit 'corpo- | 13.1 |
| ris habitudine praeditus quoue nomine nuncupatus | |
| hic iste Chaldaeus est?' 'Procerus' inquam 'et suffu- | |
| sculus, Diophanes nomine.' 'Ipse est' ait 'nec ullus | |
| alius. Nam et hic apud nos multa multis similiter | 5 |
| effatus non paruas stipes, immo uero mercedes opi- | |
| mas iam consecutus fortunam scaeuam an saeuam | |
| uerius dixerim miser incidit. | |
| Nam die quadam cum frequentis populi circulo | |
| conseptus coronae circumstantium fata donaret, | 10 |
| Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum, diem | |
| commodum peregrinationi cupiens. Quem cum elec- | |
| tum destinasset ille, iam deposita crumina, iam pro- | |
| fusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium | |
| quos mercedem diuinationis auferret, ecce quidam de | 15 |
| nobilibus adulescentulus a tergo adrepens eum lacinia | |
| prehendit et conuersum amplexus exosculatur artis- | |
| sime. At ille ubi primum consauiatus eum iuxtim se | |
| ut adsidat effecit, [attonitus] et repentinae uisionis | |
| stupore <attonitus> et praesentis negotii quod gerebat | 20 |
| oblitus infit ad eum: "Quam olim equidem exopta- | |
| tus nobis aduenis?". Respondit ad haec ille alius: | |
| "Commodum uespera oriente. Sed uicissim tu quoque, | |
| frater, mihi memora quem ad modum exinde ut de | |
| Euboea insula festinus enauigasti et maris et uiae | 25 |
| confeceris iter." | |
| Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius | 14.1 |
| mente uiduus necdum suus: "Hostes" inquit "et | |
| omnes inimici nostri tam diram, immo uero Vlixeam | |
| peregrinationem incidant. Nam et nauis ipsa <qua> | |
| uehebamur uariis turbinibus procellarum quassata | 5 |
| utroque regimine amisso aegre ad ulterioris ripae | |
| marginem detrusa praeceps demersa est et nos omni- | |
| bus amissis uix enatauimus. Quodcumque uel igno- | |
| torum miseratione uel amicorum beniuolentia con- | |
| traximus, id omne latrocinalis inuasit manus, quo- | 10 |
| rum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus | |
| frater meus sub istis oculis miser iugulatus est." | |
| Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator | |
| correptis nummulis suis, quos diuinationis mercedi | |
| destinauerat, protinus aufugit. Ac dehinc tunc de- | 15 |
| mum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae | |
| labem, cum etiam nos omnis circumsecus adstantes | |
| in clarum cachinnum uideret effusos. | |
| Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus | |
| ille uera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas.' | 20 |
| Haec Milone diutine sermocinante tacitus in- | 15.1 |
| gemescebam mihique non mediocriter suscensebam | |
| quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum | |
| partem bonam uesperae eiusque gratissimum fruc- | |
| tum amitterem. Et tandem denique deuorato pu- | 5 |
| dore ad Milonem aio: 'Ferat suam Diophanes ille for- | |
| tunam et spolia populorum rursum conferat mari | |
| pariter ac terrae; mihi uero fatigationis hesternae | |
| etiam nunc saucio da ueniam maturius concedam | |
| cubitum'; et cum dicto facesso et cubiculum meum | 10 |
| contendo atque illic deprehendo epularum disposi- | |
| tiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, | |
| credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, | |
| humi quam procul distratum fuerat et grabattulum | |
| meum adstitit mensula cenae totius honestas reli- | 15 |
| quias tolerans et calices boni iam infuso latice semi- | |
| pleni solam temperiem sustinentes et lagoena iuxta | |
| orificio caesim deasceato patescens facilis hauritu, | |
| prorsus gladiatoriae Veneris antecenia. | |
| Commodum cubueram, et ecce Photis mea, | 16.1 |
| iam domina cubitum reddita, laeta proximat rosa | |
| serta et rosa soluta in sinu tuberante. Ac me pressim | |
| deosculato et corollis reuincto ac flore persperso adri- | |
| pit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit | 5 |
| bibam, idque modico prius quam totum exsorberem | |
| clementer inuadit ac relictum paullulatim labellis mi- | |
| nuens meque respiciens sorbillat dulciter. Sequens et | |
| tertium inter nos uicissim et frequens alternat pocu- | |
| lum, cum ego iam uino madens nec animo tantum | 10 |
| uerum etiam corpore ipso ad libidinem inquies alio- | |
| quin et petulans et iam saucius, paulisper inguinum | |
| fine lacinia remota inpatientiam ueneris Photidi meae | |
| monstrans: 'Miserere' inquam 'et subueni maturius. | |
| Nam, ut uides, proelio quod nobis sine fetiali officio | 15 |
| indixeras iam proximante uehementer intentus, ubi | |
| primam sagittam saeui Cupidinis in ima praecordia | |
| mea delapsam excepi, arcum meum et ipse uigorate | |
| tetendi et oppido formido ne neruus rigoris nimietate | |
| rumpatur. Sed ut mihi morem plenius gesseris, in | 20 |
| effusum laxa crinem et capillo fluente undanter ede | |
| complexus amabiles.' | |
| Nec mora, cum omnibus illis cibariis uas- | 17.1 |
| culis raptim remotis laciniis cunctis suis renudata cri- | |
| nibusque dissolutis ad hilarem lasciuiam in speciem | |
| Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, | |
| paulisper etiam glabellum feminal rosea palmula po- | 5 |
| tius obumbrans de industria quam tegens uerecun- | |
| dia: 'Proeliare' inquit 'et fortiter proeliare, nec enim | |
| tibi cedam nec terga uortam; comminus in aspectum, | |
| si uir es, derige et grassare nauiter et occide moritu- | |
| rus. Hodierna pugna non habet missionem.' Haec | 10 |
| simul dicens inscenso grabattulo super me sensim | |
| residens ac crebra subsiliens lubricisque gestibus mo- | |
| bilem spinam quatiens pendulae Veneris fructu me | |
| satiauit, usque dum lassis animis et marcidis artibus | |
| defetigati simul ambo corruimus inter mutuos am- | 15 |
| plexus animas anhelantes. His et huius modi con- | |
| luctationibus ad confinia lucis usque peruigiles egi- | |
| mus poculis interdum lassitudinem refouentes et libi- | |
| dinem incitantes et uoluptatem integrantes. Ad cuius | |
| noctis exemplar similes adstruximus alias plusculas. | 20 |
| Forte quadam die de me magno opere | 18.1 |
| Byrrhena contendit, apud eam cenulae interessem, et | |
| cum impendio excusarem, negauit ueniam. Ergo igi- | |
| tur Photis erat adeunda deque nutu eius consilium | |
| uelut auspicium petendum. Quae quamquam inuita | 5 |
| quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter ama- | |
| toriae militiae breuem commeatum indulsit. Sed | |
| 'Heus tu,' inquit 'caue regrediare cena maturius. | |
| Nam uesana factio nobilissimorum iuuenum pacem | |
| publicam infestat; passim trucidatos per medias pla- | 10 |
| teas uidebis iacere, nec praesidis auxilia longinqua | |
| leuare ciuitatem tanta clade possunt. Tibi uero for- | |
| tunae splendor insidias, contemptus etiam peregrina- | |
| tionis poterit adferre.' | |
| 'Fac sine cura' inquam 'sis, Photis mea. Nam prae- | 15 |
| ter quod epulis alienis uoluptates meas anteferrem, | |
| metum etiam istum tibi demam maturata regressione. | |
| Nec tamen incomitatus ibo. Nam gladiolo solito cinc- | |
| tus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo.' | |
| Sic paratus cenae me committo. | 20 |
| Frequens ibi numerus epulonum et utpote | 19.1 |
| apud primatem feminam flos ipse ciuitatis. <Mens>ae | |
| opipares citro et ebore nitentes, lecti aureis uestibus | |
| intecti, ampli calices uariae quidem gratiae sed pre- | |
| tiositatis unius. Hic uitrum fabre sigillatum, ibi crus- | 5 |
| tallum inpunctum, argentum alibi clarum et aurum | |
| fulgurans et sucinum mire cauatum et lapides ut bi- | |
| bas et quicquid fieri non potest ibi est. Diribitores | |
| plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule sub- | |
| ministrare, pueri calamistrati pulchre indusiati gem- | 10 |
| mas formatas in pocula uini uetusti frequenter of- | |
| ferre. Iam inlatis luminibus epularis sermo percre- | |
| buit, iam risus adfluens et ioci liberales et cauillus | |
| hinc inde. | |
| Tum infit ad me Byrrhena: 'Quam commode uer- | 15 |
| saris in nostra patria? Quod sciam, templis et laua- | |
| cris et ceteris operibus longe cunctas ciuitates antecel- | |
| limus, utensilium praeterea pollemus adfatim. Certe | |
| libertas otiosa, et negotioso quidem aduenae Ro- | |
| mana frequentia, modesto uero hospiti quies uilla- | 20 |
| tica: omni denique prouinciae uoluptarii secessus | |
| sumus.' | |
| Ad haec ego subiciens: 'Vera memoras nec | 20.1 |
| usquam gentium magis me liberum quam hic fuisse | |
| credidi. Sed oppido formido caecas et ineuitabiles late- | |
| bras magicae disciplinae. Nam ne mortuorum qui- | |
| dem sepulchra tuta dicuntur sed ex bustis et rogis | 5 |
| reliquiae quaedam et cadauerum praesegmina ad | |
| exitiabiles uiuentium fortunas petuntur, et canta- | |
| trices anus in ipso momento choragi funebris prae- | |
| peti celeritate alienam sepulturam anteuortunt.' | |
| His meis addidit alius: 'Immo uero istic nec | 10 |
| uiuentibus quidem ullis parcitur. Et nescio qui simile | |
| passus ore undique omnifariam deformato truncatus | |
| est.' | |
| Inter haec conuiuium totum in licentiosos cachin- | |
| nos effunditur omniumque ora et optutus in unum | 15 |
| quempiam angulo secubantem conferuntur. Qui | |
| cunctorum obstinatione confusus indigna murmura- | |
| bundus cum uellet exsurgere, 'Immo mi Thely- | |
| phron,' Byrrhena inquit 'et subsiste paulisper et more | |
| tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et | 20 |
| filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur | |
| comitate.' | |
| At ille: 'Tu quidem, domina,' ait 'in officio manes | |
| sanctae tuae bonitatis, sed ferenda non est quorun- | |
| dam insolentia.' Sic ille commotus. Sed instantia | 25 |
| Byrrhenae, quae eum adiuratione suae salutis ingra- | |
| tis cogebat effari, perfecit ut uellet. | |
| Ac sic aggeratis in cumulum stragulis et | 21.1 |
| effultus in cubitum suberectusque [in torum] porrigit | |
| dexteram et ad instar oratorum conformat articu- | |
| lum duobusque infimis conclusis digitis ceteros emi- | |
| nens [porrigens] et infesto pollice clementer subrigens | 5 |
| infit Thelyphron: | |
| 'Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum | |
| Olympicum, cum haec etiam loca prouinciae famige- | |
| rabilis adire cuperem, peragrata cuncta Thessalia | |
| fuscis auibus Larissam accessi. Ac dum singula perer- | 10 |
| rans tenuato admodum uiatico paupertati meae fo- | |
| menta conquiro, conspicor medio foro procerum quen- | |
| dam senem. Insistebat lapidem claraque uoce prae- | |
| dicabat, siqui mortuum seruare uellet, de pretio lice- | |
| retur. Et ad quempiam praetereuntium: "Quid hoc" | 15 |
| inquam "comperior? Hicine mortui solent aufu- | |
| gere?" | |
| "Tace," respondit ille "nam oppido puer et satis | |
| peregrinus es meritoque ignoras Thessaliae te con- | |
| sistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim de- | 20 |
| morsicant, eaque sunt illis artis magicae supple- | |
| menta." | |
| Contra ego: "Et quae, tu" inquam "dic | 22.1 |
| sodes, custodela ista feralis?" "Iam primum" res- | |
| pondit ille "perpetem noctem eximie uigilandum est | |
| exertis et inconiuis oculis semper in cadauer intentis | |
| nec acies usquam deuertenda, immo ne obliquanda | 5 |
| quidem, quippe cum deterrimae uersipelles in quod- | |
| uis animal ore conuerso latenter adrepant, ut ipsos | |
| etiam oculos Solis et Iustitiae facile frustrentur; | |
| nam et aues et rursum canes et mures immo uero | |
| etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus | 10 |
| somno custodes obruunt. Nec satis quisquam defi- | |
| nire poterit quantas latebras nequissimae mulieres | |
| pro libidine sua comminiscuntur. Nec tamen huius | |
| tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni | |
| uel seni ferme offeruntur aurei. Ehem, et quod paene | 15 |
| praeterieram, siqui non integrum corpus mane resti- | |
| tuerit, quidquid inde decerptum deminutumque fue- | |
| rit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur." | |
| His cognitis animum meum conmasculo et | 23.1 |
| ilico accedens praeconem: "Clamare" inquam "iam | |
| desine. Adest custos paratus, cedo praemium." | |
| "Mille" inquit "nummum deponentur tibi. Sed | |
| heus iuuenis, caue diligenter principum ciuitatis filii | 5 |
| cadauer a malis Harpyis probe custodias." | |
| "Ineptias" inquam "mihi narras et nugas meras. | |
| Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspica- | |
| ciorem ipso Lynceo uel Argo et oculeum totum." | |
| Vix finieram, et ilico me perducit ad domum quam- | 10 |
| piam, cuius ipsis foribus obseptis per quandam | |
| breuem posticulam intro uocat me et conclaue quod- | |
| dam obseratis luminibus umbrosum <intrans> de- | |
| monstrat matronam flebilem fusca ueste contectam, | |
| quam propter adsistens: "Hic" inquit "auctoratus | 15 |
| ad custodiam mariti tui fidenter accessit." At illa cri- | |
| nibus antependulis hinc inde dimotis etiam in maerore | |
| luculentam proferens faciem meque respectans: | |
| "Vide oro" inquit "quam expergite munus obeas." | |
| "Sine cura sis," inquam "modo corollarium ido- | 20 |
| neum compara." | |
| Sic placito consurrexit et ad aliud me cubi- | 24.1 |
| culum inducit. Ibi corpus splendentibus linteis coo- | |
| pertum introductis quibusdam septem testibus manu- | |
| reuelat et diutine insuper fleto obtestata fidem prae- | |
| sentium singula demonstrat anxie, uerba concepta de | 5 |
| industria quodam tabulis praenotante. "Ecce" in- | |
| quit "nasus integer, incolumes oculi, saluae aures, in- | |
| libatae labiae, mentum solidum. Vos in hanc rem, | |
| boni Quirites, testimonium perhibetote", et cum dicto | |
| consignatis illis tabulis facessit. | 10 |
| At ego: "Iube," inquam "domina, cuncta quae | |
| sunt usui necessaria nobis exhiberi." "At quae" in- | |
| quit "ista sunt?" "Lucerna" aio "praegrandis et oleum | |
| ad lucem luci sufficiens et calida cum oenophoris et | |
| calice cenarumque reliquiis discus ornatus." | 15 |
| Tunc illa capite quassanti: "Abi," inquit "fatue, | |
| qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua | |
| totiugis iam diebus ne fumus quidem uisus est ullus. | |
| An istic comisatum te uenisse credis? Quin sumis | |
| potius loco congruentes luctus et lacrimas?" Haec | 20 |
| simul dicens respexit ancillulam et: "Myrrhine," in- | |
| quit "lucernam et oleum trade confestim et incluso | |
| custode cubiculo protinus facesse." | |
| Sic desolatus ad cadaueris solacium per- | 25.1 |
| frictis oculis et obarmatis ad uigilias animum meum | |
| permulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum | |
| et nox prouecta et nox altior et dein concubia altiora | |
| et iam nox intempesta. Mihique oppido formido | 5 |
| cumulatior quidem cum repente introrepens mustela | |
| contra me constitit optutumque acerrimum in me des- | |
| tituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia | |
| mihi turbarit animum. Denique sic ad illam: "Quin | |
| abis," inquam "inpurata bestia, teque ad tui similes | 10 |
| musculos recondis, antequam nostri uim praesenta- | |
| riam experiaris? Quin abis?" | |
| Terga uortit et cubiculo protinus exterminatur. | |
| Nec mora, cum me somnus profundus in imum bara- | |
| thrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus | 15 |
| ipse facile discerneret duobus nobis iacentibus quis | |
| esset magis mortuus. Sic inanimis et indigens alio | |
| custode paene ibi non eram. | |
| Commodum noctis indutias cantus perstre- | 26.1 |
| pebat cristatae cohortis. Tandem expergitus et ni- | |
| mio pauore perterritus cadauer accurro et admoto | |
| lumine reuelataque eius facie rimabar singula, quae | |
| cuncta conuenerant: ecce uxor misella flens cum | 5 |
| hesternis testibus introrumpit anxia et statim corpori | |
| superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio | |
| luminis recognoscit omnia, et conuersa Philodespotum | |
| requirit actorem. Ei praecipit bono custodi redderet | |
| sine mora praemium, et oblato statim: "Summas" | 10 |
| inquit "tibi, iuuenis, gratias agimus et hercules ob | |
| sedulum istud ministerium inter ceteros familiares | |
| dehinc numerabimus." | |
| Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et | |
| in aureos refulgentes, quos identidem manu mea uen- | 15 |
| tilabam, attonitus: "Immo," inquam "domina, de | |
| famulis tuis unum putato, et quotiens operam nos- | |
| tram desiderabis, fidenter impera." | |
| Vix effatum me statim familiares omen nefarium | |
| exsecrati raptis cuiusque modi telis insecuntur; pu- | 20 |
| gnis ille malas offendere, scapulas alius cubitis inpin- | |
| gere, palmis infestis hic latera suffodere, calcibus in- | |
| sultare, capillos distrahere, uestem discindere. Sic | |
| in modum superbi iuuenis Aoni uel Musici uatis Pi- | |
| plei laceratus atque discerptus domo proturbor. | 25 |
| Ac dum in proxima platea refouens ani- | 27.1 |
| mum infausti atque inprouidi sermonis mei sero remi- | |
| niscor dignumque me pluribus etiam uerberibus fuisse | |
| merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque | |
| conclamatus processerat mortuus rituque patrio, ut- | 5 |
| pote unus de optimatibus, pompa funeris publici duc- | |
| tabatur per forum. Occurrit atratus quidam maestus | |
| in lacrimis genialem canitiem reuellens senex et ma- | |
| nibus ambabus inuadens torum uoce contenta quidem | |
| sed adsiduis singultibus impedita: "Per fidem ues- | 10 |
| tram," inquit "Quirites, per pietatem puplicam pe- | |
| rempto ciui subsistite et extremum facinus in nefa- | |
| riam scelestamque istam feminam seueriter uindicate. | |
| Haec enim nec ullus alius miserum adulescentem, | |
| sororis meae filium, in adulteri gratiam et ob prae- | 15 |
| dam hereditariam extinxit ueneno." | |
| Sic ille senior lamentabiles questus singulis instre- | |
| pebat. Saeuire uulgus interdum et facti uerisimilitu- | |
| dine ad criminis credulitatem impelli. Conclamant | |
| ignem, requirunt saxa, paruulos ad exitium mulieris | 20 |
| hortantur. Emeditatis ad haec illa fletibus quamque | |
| sanctissime poterat adiurans cuncta numina tantum | |
| scelus abnuebat. | |
| Ergo igitur senex ille: "Veritatis arbi- | 28.1 |
| trium in diuinam prouidentiam reponamus. Zatchlas | |
| adest Aegyptius propheta primarius, qui mecum iam | |
| dudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab | |
| inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis | 5 |
| animare", et cum dicto iuuenem quempiam linteis | |
| amiculis iniectum pedesque palmeis baxeis inductum | |
| et adusque deraso capite producit in medium. Huius | |
| diu manus deosculatus et ipsa genua contingens: | |
| "Miserere," ait "sacerdos, miserere per caelestia si- | 10 |
| dera per inferna numina per naturalia elementa per | |
| nocturna silentia et adyta Coptica et per incrementa | |
| Nilotica et arcana Memphitica et sistra Phariaca. | |
| Da breuem solis usuram et in aeternum conditis ocu- | |
| lis modicam lucem infunde. Non obnitimur <necessi- | 15 |
| tati> nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis | |
| solacium exiguum uitae spatium deprecamur." | |
| Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob | |
| os corporis et aliam pectori eius imponit. Tunc | |
| orientem obuersus incrementa solis augusti tacitus | 20 |
| imprecatus uenerabilis scaenae facie studia praesen- | |
| tium ad miraculum tantum certatim adrexit. | |
| Immitto me turbae socium et pone ipsum | 29.1 |
| lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta | |
| curiosis oculis arbitrabar. Iam tumore pectus extolli, | |
| iam salebris uena pulsari, iam spiritu corpus impleri: | |
| et adsurgit cadauer et profatur adulescens: "Quid, | 5 |
| oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus | |
| innatantem ad momentariae uitae reducitis officia? | |
| Desine iam, precor, desine ac me in meam quietem | |
| permitte." | |
| Haec audita uox de corpore, sed aliquanto pro- | 10 |
| pheta commotior: "Quin refers" ait "populo singula | |
| tuaeque mortis illuminas arcana? An non putas | |
| deuotionibus meis posse Diras inuocari, posse tibi | |
| membra lassa torqueri?" | |
| Suscipit ille de lectulo et imo cum gemitu popu- | 15 |
| lum sic adorat: "Malis nouae nuptae peremptus arti- | |
| bus et addictus noxio poculo torum tepentem adul- | |
| tero mancipaui." | |
| Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et | |
| mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat. | 20 |
| Populus aestuat diuersa tendentes, hi pessimam fe- | |
| minam uiuentem statim cum corpore mariti sepelien- | |
| dam, alii mendacio cadaueris fidem non habendam. | |
| Sed hanc cunctationem sequens adulescen- | 30.1 |
| tis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens: | |
| "Dabo," inquit "dabo uobis intemeratae ueritatis | |
| documenta perlucida et quod prorsus alius nemo co- | |
| gno<rit uel o>minarit indicabo". Tunc digito me de- | 5 |
| monstrans: "Nam cum corporis mei custos hic saga- | |
| cissimus exertam mihi teneret uigiliam, cantatrices | |
| anus exuuiis meis inminentes atque ob id reformatae | |
| frustra saepius cum industriam sedulam eius fallere | |
| nequiuissent, postremum iniecta somni nebula eoque | 10 |
| in profundam quietem sepulto me nomine ciere non | |
| prius desierunt quam dum hebetes artus et membra | |
| frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur | |
| obsequia. <At> hic utpote uiuus quidem sed tantum | |
| sopore mortuus, quod eodem mecum uocabulo nun- | 15 |
| cupatur, ad suum nomen ignarus exsurgit, et in exa- | |
| nimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam | |
| foribus cubiculi diligenter obclusis, per quoddam fo- | |
| ramen prosectis naso prius ac mox auribus uicariam | |
| pro me lanienam sustinuit. Vtque fallaciae reliqua | 20 |
| conuenirent, ceram in modum prosectarum forma- | |
| tam aurium ei adplicant examussim nasoque ipsius | |
| similem comparant. Et nunc adsistit miser hic prae- | |
| mium non industriae sed debilitationis consecutus." | |
| His dictis perterritus temptare formam adgredior. | 25 |
| Iniecta manu nasum prehendo: sequitur; aures per- | |
| tracto: deruunt. Ac dum directis digitis et detortis | |
| nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter | |
| pedes circumstantium frigido sudore defluens euado. | |
| Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio red- | 30 |
| dere potui, sed capillis hinc inde laterum deiectis au- | |
| rium uulnera celaui, nasi uero dedecus linteolo isto | |
| pressim adglutinato decenter obtexi.' | |
| Cum primum Thelyphron hanc fabulam | 31.1 |
| posuit, conpotores uino madidi rursum cachinnum | |
| integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic | |
| ad me Byrrhena: | |
| 'Sollemnis' inquit 'dies a primis cunabulis huius | 5 |
| urbis conditus crastinus aduenit, quo die soli morta- | |
| lium sanctissimum deum Risum hilaro atque gau- | |
| diali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis effi- | |
| cies gratiorem. Atque utinam aliquid de proprio le- | |
| pore laetificum honorando deo comminiscaris, quo | 10 |
| magis pleniusque tanto numini litemus.' | |
| 'Bene,' inquam 'et fiet ut iubes. Et uellem hercules | |
| materiam repperire aliquam quam deus tantus af- | |
| fluenter indueret.' Post haec monitu famuli mei, qui | |
| noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus pro- | 15 |
| tinus exsurgo et appellata propere Byrrhena titu- | |
| bante uestigio domuitionem capesso. | |
| Sed cum primam plateam uadimus, uento | 32.1 |
| repentino lumen quo nitebamur extinguitur, ut uix | |
| inprouidae noctis caligine liberati digitis pedum de- | |
| tunsis ob lapides hospitium defessi rediremus. Dum- | |
| que iam iunctim proximamus, ecce tres quidam | 5 |
| uegetes et uastulis corporibus fores nostras ex sum- | |
| mis uiribus inruentes ac ne praesentia quidem nostra | |
| tantillum conterriti sed magis cum aemulatione ui- | |
| rium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissi- | |
| mum non immerito latrones esse et quidem saeuis- | 10 |
| simi uiderentur. Statim denique gladium, quem | |
| ueste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu | |
| liberatum adripio. Nec cunctatus medios latrones | |
| inuolo ac singulis, ut quemque conluctantem offen- | |
| deram, altissime demergo, quoad tandem ante ipsa | 15 |
| uestigia mea uastis et crebris perforati uulneribus | |
| spiritus efflauerint. Sic proeliatus, iam tumultu eo | |
| Photide suscitata, patefactis aedibus anhelans et su- | |
| dore perlutus inrepo meque statim utpote pugna | |
| trium latronum in uicem Geryoneae caedis fatigatum | 20 |
| lecto simul et somno tradidi. |